Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
Anterior Indice Siguiente





  -9-  
ArribaAbajo

Caput I

Vide quod Tvbal fvuit primus homo qui populauit se in Ispania31


Secundum ea quæ in diuersis libris legimus, primus homo qui se populauit in Ispania vocatus fuit Tubal; a quo processit32 natio iberorum, provt hoc testatur Isidorus et Jeronimus, et fuerunt vocati ex dicto nomine Tubal, cetubales, et ex inde a quoddam stella vocata Hesperus, quæ circa Solem inter diem et noctem lucet, terra illa fuit dicta Hesperia. Et dicti cetubales popularunt se in riparia Iberis. Et propter ipsam populationem, dimisso nomine de Tubal, sumpserunt nomen dicti fluminis, guod dicitur Iber, et sunt vocati celtiberi; et dicta Celtiberia terra illa, quæ est   -10-   inter montes Pirineos et riuum Iberis. Et post nationem hanc, venit Hercules dominaturus Ispaniam, qui debellauit ibi cum quodam magno principe nomine Girion, qui presidebat tribus regnis, quod hodie vocatur Gallitia, Lusitania et Betica. Eo autem vocauit Galitiam, quod eam populauit de gentibus, quas de Gallatia adduxerat. Et propter riuum qui vocatur Ana, vocabit aliud regnum Lussitana. Et propter populum quem adduxit de Citia ad colendum terram, et propter riuum qui dicitur Beti, vocauit aliud regnum Betica. Et maior ciuitas illius prouintiæ fuit vocata Ispalis, quod hodie, vulgo dicitur Siuilia. Et confestim intrauit prouintiam Cartaginis, et diuicit regem de Carpentania, qui vocabatur Cati, et erat multum orribilis figuræ, in monte de Carpentania, in quo suum fouebat domicilium, et propter nomen eius fuit ex tunc denominatus Monticati, qui hodie vulgo dicitur Moncayo. Deuicto siquidem rege Caci, hedifficauit Hercules ad pedem dicti montis ex gentibus quæ secum venerant de Tirus et de Ausona quandam ciuitatem, quæ dicitur Tirassona. Et mox intrauit prouintiam de Celtiberia, ibique condidit quoddam fortalitium, quod vocauit Vigellum,   -11-   et hodie vocatur Balagarius: deinde ex gente Ausoniæ populauit quandam ciuitatem quam vocauit Ausoniam, et hodie vocatur ciuitas Vicennij. Subsequenter inde recedens transmisit nouem barchas, quarum octo apulerunt in Galitiam, et nona apulit in riparia Celtiberiæ vbi hedifficauit quandam ciuitatem, quam nominauit Barcham nonam, quæ hodie vocatur Barchinona; eo quod fuit populata ex gentibus barchæ nonæ. Et per hunc modum eripuit totam Ispaniam a celtiberis, qui ei dominabantur. Quæ siquidem gentes propter longeuam pacem tradiderunt obliccioni vsum armorum, et se nescierunt, nec potuerunt deffendere. Et retinuit sub eius dominio Ispaniam et seruituti grecorum. Et hoc facto, recessit, dimisso sibi pro gubernatore quodam suo alumpno vocato Ispanus, cuius nomine, terra dicta fuit Ispania. Et post dies Herculis, fuit rex Ispaniæ, et populauit plurima loca in Ispania, et inter ceteras populauit ciuitatem Segouiensem.



  -12-  
ArribaAbajo

Caput II

Vnde venerunt gothi


Et ut melius et veratius et breuius valcamus tractare, et vt sic acceptius legere legentibus et audire audientibus, quod longus sermo generat fastidium legentibus et audientibus, ideo nolumus amplius loqui de facto Herculis, neque de sua generatione, nec de natione de qua ipse populauit Ispaniam, cui longo tempore præfuit. Opportet tamen vt loquamur et tractemus de gotis, qui venerunt a quadam insula vocata Scantia, quæ est versus partes Septemtrionales iuxta mare quod mundum arcuit, provt de hijs latius tractant Claudius et Tholomeus in suis dictis.



  -13-  
ArribaAbajo

Caput III

Qualiter goti ceperunt, et populauerunt Ispaniam


In dicta insula Scantia habitabant istæ nationes, goti, vesigoti, estargondos, sauirugis, aretis et tanis, de quibus omnibus tacebimus execptis gotis; nam isti cripuerunt Ispaniam a Grecis et a natione, quam Hercules ibi dimiserat. Primus rex cum quo exierunt dicti goti a dicta insula fuit vocatus Verig, qui fuit magnus preliator; et ipso mortuo regnauit super gotos rex Gaderico, qui fuit bonus rex. Et post ipsum regnauit eius filius Filimer; et post eum regnauit Zueca; et post eum regnauit Dianelus; et post eum Calmoxenus; et pos modum Atanaufo, et postea Talepho, et post Eurefilius; et inde Vernista; subsequenter Dizaneus; vlterius Dorpaneus, deinde Dimositus, postmodum Estrogotus, postea Gniua, postmodum Arriatus, et postea Auriathus, subsequenter Iebarithus, vlterius Ermanerit.

  -14-  

Postmodum regnarunt Fredericus et Athenaricus, et regnarunt similiter. Et Athenaricus supervixit, et regnauit solus; in cuius diebus venerunt goti ad fidem christianam. Sed postmodum, decepti vel compulsi per imperatorem Valentem, qui erat de secta arriana, fuerunt facti heretici, et secuti sectam arrianam. Mortuo autem dicto Athenarico, ipsi goti noluerunt eligere regem, immo submiserunt se dictioni Imperij romani, sub qua fuerunt viginti octo annis. Postmodum vero eligerunt duos reges, scilicet Radagaisum et Alaricum, et fuerunt inobedientes Imperio. Alaricus tunc fuit maior in dominando, quo mortuo Radagaisus regnauit solus in Regno, et ipse Alaricus quæssiuit pacem ab Honorio imperatore, qui tunc temporis romano Imperio pressidebat. Placuitque Imperatori habere pacem cum eo et dedit sibi pro habitatione paciffica Galliam, quæ nunc dicitur Francia, et Ispaniam. Postquem dictum regem   -15-   Alaricum regnauit Ataulfus, qui fuit primus rex qui incepit intrare Ispaniam. Et post ipsum regnauit Theodoricus, et post eum eius filius Turison et postea eius frater Theodericus, et post ipsum, eius frater Enricus, et iste cepit in Ispaniam prouintiam Terraconensem. Et post ipsum regnauit eius filius Alaricus, et postea eius nepos Theodius, et subsequenter Trodisilus; post cuius mortem, regnauit Aguila, et postea Athanagildus. Postmodum Bamba, et subsequenter eius frater Leouegildus; et iste ampliauit et auxit suum regnum in Ispania. Et iste fuit primus qui se posuit solus ad mensam, et se induit vestibus regalibus; nam antea omnes reges sedebant ad mensam cum militibus, et ibant induti quemadmodum milites. Post eius vero mortem, regnauit eius filius Recaredus qui fuit rex Catholicus et expulit a suo Regno totam sectam arrianam, et ciuitatem Tholetanam facit caput sui Regni. Et post ipsum   -16-   regnauit eius filius Liuba, et postea Victoricus; post cuius mortem regnauit Gondemarus, et post eum Sisabutus, qui compulit judeos baptisma suscipere, et in tempore suo Mahometus incepit predicare suam perfidam sectam in terra de Mæcha, et in aliis terris vltramarinis, quæ nunc sunt maurorum. Et post eum regnauit eius filius Recaredus, qui mortuus fuit in etate valde iuuenili. Et post eius mortem regnauit Suintilla filius regis Racaredi primi; et iste occupauit omnes terras, ciuitates et loca in quibus romani dominabantur in Ispania; et iste cepit Ispaniam totam absque aliquo medio. Post cuius mortem regnauit eius filius Reximirus et postea Sissenandus eius frater; et pos eius mortem regnauit Sentilla, et postea Tulga; et post eius mortem regnauit Bamba, qui fuit rex catholicus, et virtuosus et magnus preliator, qui ampliauit plurimum Regnum suum. Et post eum regnauit rex Eruigio, et post   -17-   eum Flauio Egita, et subsequenter Eutiza, qui fuit rex multum austerus; et iste precepit vt episcopi et clerici terræ suæ tenerent concubinas, et fecit dirrui omnes fortitudines ciuitatum et locorum Regni sui ad hoc, ne gentes possent rebellare contra eum. Et post ipsum regnauit Rodericus qui amissit terram suam in forma sequenti: videlicet, quod tunc comes Julianus, subditus dicti regis Roderici, iuisset et esset in legatione ad regem Aboalim sarracenum, pro negotiis dicti regis Roderici, idem Rex concubuit cum vxore dicti Comitis secundum quosdam, et secumdum alios cum filia ipsius Comiti Juliani, dum esset in seruitio dicti Regis; qui, cum rediisset et audiuisset fore factum huiusmodi, tractauit proditionem Regni ipsius, et sic factum est; scilicet quod anno Domini DCCXIIII. XI die Nouembris, anno tertio regni ipsius regis Roderici, ad tractatum dicti comitis Juliani, intrauit   -18-   Ispaniam dictus rex Aboalim, simul cum regibus Abocumbrorum marrochorum et Ezarich, et cum alijs regibus sarracenis numero viginti quinque, a quibus facto prelio inter eos et dictum regem Rodericum, idem Rex fuit deuictus, et tota Ispania occuppata per sarracenos usque ad locum de Arleto Prouintiæ. Et hoc factum fuit infra quatordecim menses, provt magis late de hijs, et de prelio inde habito agitur in chronicis Castellæ in alio volumine.




ArribaAbajo

Caput IV

De austeritatibus, quæ fiebant per sarracenos christianis remanentibus in terra


Facta quidem persecutione, siue ocuppatione predicta, christiani qui euadere potuerunt, dispersi sunt fugientes versus latebras, seu fortitudines montanearum Supprarbij, Rippacurtiæ, Aragon, de Bierroça, de Artide, Ordonia, de Bizcaya, de Alaua, et de Asturijs, vbi construxerunt plurima castra et plurimas alias fortitudines, in quibus se receptare valerent,   -19-   et deffendere a sarracenis; et omnes illæ terræ remanserunt in possessione christianorum, sicque eas mauri nullo tempore possederunt. Christiani autem qui ad Asturias confugerant, eligunt regem Pelagium, pro vt in chronicis Castellæ continetur, quamobren hic solum de regibus Aragoniæ et Nauarræ intendimus tractare, quod multo tempore fuerunt sub vno regimine, et vnamines, pro vt inferius describetur. Trecenti itaque christiani vel circa, qui euaserant a manibus sarracenorum, receptarunt se in terra Aragoniæ, in quodam monte vocato Vruel circa ciuitatem Jacca, et postea populauerunt se in quadam terra ibi propinqua vocata Panon, quæ hodie est Sancti Joannis de la Penia, et ibi ceperunt construere magna fortalitia castrorum, murorum et vallorum, vt se possent deffendere ab inimicis fidei christiana. Sed ante quam perfecissent ista fortalitia, venit ad aures del Almançor de Corduba vocatus Abdarramen Aben-Moncauia, quod christiani muniebant se magnis fortalitijs, et deffensionibus, in dicto loco vocato Panon, sic, quod nisi resisteretur eisdem, posset inde magnum damnum sequi sarracenis. Et confestim cum dictus Almançor de Corduba hoc   -20-   sciuit, motus ira, misit pro quodam duce subdito suo vocato Abdemelic Abencatam; cui iussit vt mox se conferret cum magna comitiua equitum et peditum, versus partes Aragoniæ, currendo, cremando, et igni suponendo omnia loca, fortitudines dirruendo, et christianos occidendo et captiuando, absque misericordia aliqua. Qui si quidem dux Abdamelic exequendo mandatum dicti Regis cum comitiua equitum et peditum venit celeriter ad dictam fortitudinem vocatam Panon, et fixis ibi tentorijs a parte de Bocaroue, expugnauit forte dictam fortitudinem et demum ipsam cepit vi armorum, et nullus christianorum inde euasit, qui non esset mortuus, aut captiuus, et diruit funditus dictam fortitudimen, sicut potest hodie aparere.



  -21-  
ArribaAbajo

Caput V

De hedifficati one Sancti Iohannis de la Penia


Erat eo tempore quidam vir sanctus vocatus Johannes heremita in quadam spellunca subtus quandam magnam ruppen, in qua construxit quandam ecclesiam ad honorem Dei, et Sancti Johannis Baptistæ, et ibi Deo famulando deuote et sante fiuiuit dies suos. Post cuius mortem venerunt de ciuitate Cesaraugustana duo milites fratres, viri sancti et conuersationis honestæ, quorum alter vocabatur Votus et alter Felicius, qui persistentes infide catholica, et Deo famulantes fuerunt longo tempore in ibi, quovsque fuerunt a Domino euocati, et ad celestem Patriam translati, pro vt in eorum vita scribitur mage latius. Sublatis igitur dictis sanctis viris ab hac luce, venerunt alij duo viri sancti, quorum vnus vocabatur Benedictus, et alter Marcelus, qui sequentes vestigia dictorum duorum predecessorum suorum in ibi, Deo seruientes, fiuierunt laudabiliter, terminum vitæ suæ. Et propter eorum habitationem et laudabilem conuersationem omnes chistiani habebant in magna deuotione dictam spelluncam.   -22-   Et tunc temporis regnauat in Nauarra rex Garcias Eximinij et regina Eneca uxor sua. Et in Aragonia dominabatur comes Azenarius, et rex Abdurramen in ciuitate Oscæ; anno Domini DCCLViij33.




ArribaAbajo

Caput VI

De rege Garcia Eneci


Post mortem regis Garciæ Eximini regnauit Pampilone rex Garcias Eneci34, anno Domini octingentessimo nonagesimo primo.




ArribaAbajo

Caput VII

De rege Fortvnio Garciæ


Mortuo quidem dicto rege Garcie Eneci, regnauit post eum rex Fortunius Garciæ, anno Domini DCCCC35 tertio. Et tempore ipsius decessit dictus Acenarius comes Aragoniæ.



  -23-  
ArribaAbajo

Caput VIII

De Galindo comite


Post mortem vero ipsius Comitis fuit comes Aragonie eius filius Galindus, qui fecit construi quoddam castrum vocatum Atheres; et populauit plures villas et loca, et nihilominus hedifficauit ad honorem Dei et Sancti Johannis, quoddam monasterium apud locum Sancti Martini de Cercito in loco de Acomuer, et cum voluntate et assensu dicti regis Fortunii Garciæ, insigniuit et dotauit ipsum monasterium multis terris tam nemorosis quam alijs, ex quibus monachi dicti monasterij possent eorum vitam commode sustentare.




ArribaAbajo

Caput IX

De rege Santio Garciæ, et eius gestis


Post mortem siquidem regis Fortunij Garciæ regnauit in Pampilona rex Sancius Garciæ, et regnauat in Sturijs rex Ordonio, qui tunc fuit deuictus per regem Cordubæ vocatum Abdurramen, anno scilicet Domini DCCCXX. Et tunc temporis gens sarracenica ob victoriam de dicto rege Ordonio obtentam,   -24-   sumpta maiori audacia, transierunt montes Pirineos, et adquisierunt vsque ad ciuitatem Tholosanam. Sicque propter terrorem maurorum nemo eis poterat resistere. Quinimo christiani fugientes et deserentes loca vbi habitabant, propter metum et terrorem maurorum, recolligebant se in spellunca Sancti Johannis de la Penia, tanquam reffugium singulare. Erant quidem ipsi christiani vsque ad numerum sexcentorum, qui cum vxoribus et filijs et omnibu eorum bonis, recollegerunt se in dicta spellunca, vbi erat hedifficata ecclesia Sancti Johannis Baptistæ, quam ad honorem Dei et Sancti Johannis augmentauerunt et multipliciter decorarunt; et subsequenter cum magna deuotiene et contritione suorum peccaminum fideli confessione preuia, et cum magnis himnis et cantibus, humiliter et deuote, transtulerunt corpus ipsius Sancti Johannis, illudque tumulauerunt in quadam pulcra tumba, supra quam nomem et vita ipsius Sancti erat scripta literis mirifice sculptis. Quæ siquidem tumba fuit postea inter tria altaria   -25-   inuocationum Sancti Johannis Baptista, Sancti Juliani et Sanctæ Basilisæ, ibidem antea hedifficata. Subsequenter dicti christiani inducti deuotione maiori, hedifficarunt ibidem duo altaria, vnum ad honorem Sancti Michaelis, et sub inuocatione ipsius, et aliud Sancti Clementis. Et statuerunt ibi monasterium et construerunt abatem nomine Transirico, et clericos, qui propria voluntate, et ad honorem et reuerentiam Dei et sanctorum ibi sepultorum, renuntiauerunt desiderijs carnalibus, et mundanis; et hoc fecerunt, vt Deus et sancti eos preseruarent a persecutionibus, quas mauri eis infligere conabantur. Et quilibet ipsorum christianorum construxit in ibi propriam mansionem, et ibidem inffra breue tempus fuit congrua populatio. Et procurarunt ipsum monasterium consacrari perepiscopum Aragoniæ vocatum Ennecum, diæ Sanctæ Agatæ. Regnauit autem dictus Sanctius Garciæ rex in Pampilone, viginti annis.



  -26-  
ArribaAbajo

Caput X

De rege Eximino Gaciæ, qui sine filiis obiit et eius gestis


Mortuo quidem dicto Rege, regnauit Eximinus Garciæ cum suo filio Garcia, quorum alia memoria non habetur. Decesserunt enim nullo rectore vel successore eorum superstite. Et vniuersitas seu generales illius terræ, videntes eos remanere sine gubernatore, et terram existere desolatam et domino viduatam, inquisiuerunt quem possent eligere dominum et deffenssorem eorum, et non inuento aliquo magis strenuo et fortunato, quam nobilis quidam vir, oriundus comitatus de Bigorra, vocatus Enecus, qui ad has partes venerat pro deffendendo christianos ab austeritatibus et terribilibus persecutionibus maurorum, quos plures devicerat comiteratque in fugam, propter eius nobilitatem, et animositatem quam habebat in expeditione armorum, gentes terræ, concordantes vnanimiter cum Fortunio Eximini comite Aragoniæ, eligunt ipsum Ennecum in regem Pampilone. Et adeo erat animosus et voluntarius bellare continue contra sarracenos, quod vix vna die cessabat, aut cessare volebat, quim preliaretur cum   -27-   eis, et ex hoc fuit sibi impositum cognomen Arista; nam sicut arista iuncta igni de facili ardet, ita rex Ennecus sentiens mauros velle preliari cum ipso, statim ardebat bellare cum illis; et ex illa ora citra fuit vocatus Ennecus Aristæ: et duxit in vxorem reginam Thodam, ex qua procreauit vnum filium, qui fuit vocatus Garcias Enneci. Decessit autem dictus Ennecus Arista, in ecclesia Sancti Saluatoris Leyre, fuit traditus ecclesiasticæ sepulturæ.




ArribaAbajo

Caput XI

De rege Garcia Enneci, et eius gestis


Mortuo siquidem dicto rege Enneco Arista, successit sibi in Regno dictus Garcias Enneci eius filius, qui regnauit cum domina Thoda matre sua. Quique fuit multum liberalis, vir bonus, et voluntarius bellare cum mauris, et erat conformis et similis in omnibus nobilitatibus patri suo; et in tempore suo christiani fuerunt non parum refformati et augmentati in terra, propter innumerabiles victorias obtentas a mauris, per dictum Ennecum Arista, et eius filium Garciam Enneci. Et tunc   -28-   temporis, christiani qui in dicta fouea se recollegerant metu et terrore dictorum maurorum, ab ipsa fouea exierunt, et popularunt se in locis quos per dictam occasionem prius deseruerant; et inde creuit deuotio christianorum in dicta ffouea. Quamobrem comes Aragoniæ nomine Fortunius Eximini, qui magnan deuotionem gerebat ad dictam ffoueam, quadam die cum magna comitiua suorum vassallorum, faciendo peregrinationem sine romipetagium, posuit se in itinere ad visitandum dictum locum. Et Abbas ipsius monasterij sentiens aduentum sui Domini, quanto melius et preciosius posuit cum omnibus suis clericis processionaliter exiuit obiam dicto Comiti. Et impensis sibi mutuo honore et reuerentia debitis, cum magno gaudio et letitia intrarunt dictum locum, et hostensis per dictum Abbatem ipsi Comiti, dicto monasterio, et reliquijs eiusdem. Idem Abbas cum suis clericis suplicauit humiliter dicto Comiti, et ob honorem Dei, et pietatis intuitu, eorumque paupertate attenta ac respectu sui noui aduentus, dignaretur ditare ipsum monasterium de aliquibus possessionibus, in quibus possent pascere suum gregem, et inde vitam ducere temporalem. Et confestin   -29-   precibus ipsius benigne exauditis per dictum Comitem, eis contulit ac concessit quendam terminum vocatum Spelluncam de Guallons circa Dorol, rogando eos, quod in eorum orationibus, et bonis operibus, ipsum, et terras suas recomendatos haberent. Facta siquidem recomendatione ipsa, recessit ab inde dictus Comes, et venit ad dictum regem Garciam Enneci, cui retulit peregrinationem seu romipetagium per ipsum factum ad dictum monasterium, et qualiter respectu sanctitatis dicti loci, et propter deuotionem quam ad ipsum locum gerebat, contulerat eis terminum supradictum. Et inde fuit gauisus, dictus Rex, cupiens similem visitationem facere in ipso loco. Et quadam die cum suis richis seu diuitibus hominibus et militibus, et cum episcopo Aragoniæ vocato Fortunio, iuit visitatum dictum locum, vbi fuit multum honoriffice receptus, et confirmauit eis donationem factam per Comitem supradictum, deditque eis quoddam nemus vocatum Auetito, ubi possent pascere greges suos, et melius ducere vitam suam. Et in missa obtulit quingentos denarios argenti ad honorem Dei et sanctorum. Et celebrata missa, ac per eum deuote audita, affectuose rogauit dictos   -30-   Abbatem et clerum ipsius monasterij, vt in eorum orationibus, et bonis operibus, eundem recomendatum haberent, et intercederent ad dictum Jesuchristum et sanctos qui in dicto monasterio suam elegerant sepulturam, vteidem Regi daretur semper facultas, et opportunitas regendi et gubernandi recte et iuste populum sibi commissum, et a mauris omni tempore victoriam obtinendi; et recepta benedictione a dicto Abbate, recessit ab inde venitque Pampilonam. Et lapso alicuo pauco tempore, dictus rex Garcias Enneci, propter multus gratias a Domino sibi factas, et propter deuotionem quam gerebat ad dictum sanctum locum, relatis laudibus Deo et dictis sanctis de victorijs obtentis contra mauros, et supplicato humiliter per Abbatem et clericos dicti monasterij, expositoque sibi quod plura tedia et labores sustinebant pro termino seu nemoribus eis collatis per ipsum Regem et Comitem Aragonum, eo quod nom poterant deffendere nec resistere gentibus, quem ponerent et immiterent greges suos in dictis nemoribus. Dictus Rex pietate motus concessit eis per priuilegium speciale, quod si aliquis immitebat gregem suum cuiuscumque generis esset, intra terminos dictorum nemorum   -31-   impromptum, et absque dubio et litigio, possent illud decollare et mactare, tam vaquas scilicet quam quemcumquæ alium gregem inuentum in dictis nemoribus, seu eorum terminis, qui in eis ingressus foret, absquæ dictorum Abbatis et clericorum licentia, quod factum fuit anno Domini DCCCCLIX36. Et post paucum tempu dictus Rex decessit, et fuit sepultus honorifice in dicto monasterio, quod hodie Sanctus Johannes de la Penia vocatur.




ArribaAbajo

Caput XII

De miracvlo qvaliter natus fuit rex Sanctius. Et quo modo fuit Rex, et de gestis eius


Sepulto dicto Rege, superfuit Oñega vxor sua pregnans. Et quadam die transeunte ipsa per vallem de Aibar, contigit casus infortunatus, videlicet; quod quam plures sarraceni dederunt insultum contra dictam Reginam, et interfecerunt totam suam familiam, ipsam que   -32-   percuserunt cum lancea in ventre, cuius ictu protinuus spirauit. Quo facto post paululum transiuit per dictam vallem quidam nobilis baro montanearunt Aragonum, et prospiciens terribilem mortalitatem ibi factam de christianis, vidit quod per vultus illatum in ventre dictæ Reginæ, exibat manus paruuli. Et descendens fecit aperire, vt aptius fieri potuit, ventrem dictæ Reginæ, et inde abstraxit filium viuum, quem secum abduxit et baptiçare fecit, sibique fuit nomen positum Sanctius Garciæ et eum fecit honoriffice educari. Et post aliquos annos gentes terræ procurabant sibi dominum, murmurantes et plangentes, nec sine causa, quod heres non superfuit, nil scientes de infante predicto. Et quadam die vocatis simul nobilibus, militibus et gente populari illius terræ pro eligendo regem aliquem nobilem baronem, volentibusque generale coloquium super hoc celebrare, dictus nobilis baro, qui dictum infantem de morte preseruauerat, vt prefertur, sciens hoc fecit induhi dictum infantem in modum pastoris, et calciari abarquis. Et congregatis suiis cumsobrinis et amicis, ac vasallis, venit bone et honoriffice paratus ad dictum colloquium, die ad hoc præfixa,   -33-   et ingrediens per palatium vbi dictum celebrabatur colloquium, fuit honoriffice receptus per omnes qui in dicto colloquio intererant; et tenuit inter tibias dictum infantem, dicens alta voce. «Barones, accipite istum infantem, et spoliate eum vestibus quæs induhit, ipsum in regem eligite, nam pro cerco iste est dominus vester. Notum enim vobis est, quod quando Regina mater sua decessit, casu sic infortuito, ipsa erat grauida, et ego sum ille, qui dum transibat per vallem, vbi ipsa extitit interfecta, vidi paruulum educentem manum per vulnus in ventre matris illatum, et benedicatur Deus quod absque periculo eduxi ipsum paruulum viuum de ipso ventre: in testimonium istorum consubrinorum, et vasallorum meorum, qui tunc illic interfuerunt et hoc viderunt; et si quis contrarium asserat, campun ingrediatur, et inibo super hoc cum eo duellum.» Et hijs dictis, surrexerunt omnes alta voce: «Viuat, viuat quod iste, et non alius est dominus noster.» Et illico exuerunt eum vestibus, quibus erat indutus, et regalibus induerunt, cum magno que gaudio illa die ad eius honorem festum solemniter celebrarunt. Et quod venit indutus et calciatus,   -34-   ac si esset pastor, vocauerunt Sanctium Auarca. Iste fuit mirabilis homo, et cepit pugnare viriliter contra sarracenos, et adquisiuit de Cantabria vsque Najeram et vsque ad Montdoca, et vsque Tudelam, et totam planiciem Pampilone, et margnam etiam montanorum. Et adquisitis omnibus montanis Aragonum et Suprarbij, fecit ibi construi plura castra et fortitudines pro constringendo sarracenos, cum quibus plura inibit certamina, et in omnibus fuit victor. Sane accidit, quod ipse stans circa montana sciuit quod sarraceni tenebant districtissime obsessam ciuitatem Pampilone tempore hiemali; Dei omnipotentis gratia confisus, transiuit montana, niue obducta cum gentibus de Cantabria et alijs Regni sui, quod nec torpebant frigore, nec calore, cum eos pati continue essent vsi. Et in aurora cum magno impetu et audacia, commitando se Deo, irruit sic fortiter contra dictos sarracenos, quod eos penitus debellauit. Sicque nullus in terram propriam redeundi habuit facultatem, et cum magna victoria, laudando Deum et eius sanctos in campo sarracenorum spolia acceperunt, et dicta ciuitas a magno periculo in quo erat, extitit liberata. Iste quidem rex   -35-   vocatus Sanctius Auarca, habebat vassallos bonos et fortes bellatores, animososque inire guerram et certamina contra sarracenos, et erant assueti portare tela et ire pedes, etiam milites. Et similiter dictus Rex cum suis vassallis ibat aliquotiens pedes, aliquotiens equus. Et nullum recusabat laborem quem aliquis posset sustinere. Postquam creditus ob hoc summe diligebatur a suis vassallis; nam tanquam socius incedebat cum eis, et indifferenter exponebat se cum eis periculijs et negotijs armorum. Et quocumque calciabat auarcas et non ignorabat tedia et labores quare a gentibus suis diligebatur quam plurimum. Et cepit in Cantabria loca multa, inter quæ est vnus hodie dictus Sanctius Auarqua, et duxit in vxorem reginam nomine Vrraquam, ex qua procreauit vnum filium vocatum Garciam, et quator filias, quarum vna fuit vocata Vrraqua, quæ nupsit Alfonso regi Legionis, alia vocata Maria nupsit regi Ordonio37, tertia vocata Sanctia nupsit regi Ramiro; quarta vocata Blasquita nupsit Monioni comiti de Viscaya. Construxitque plura monasteria   -36-   et ecclesias, et contulit multa bona dicto monasterio Sancti Johannis de la Penia. Et tunc temporis erat episcopus in comitatu Aragonum Vriol; et abbas Sancti Johannis de la Penia, Transimiro. Ipse quidam rex Sanctius Auarcha regnauit viginti octo annis, et decessit anno Domini nongentesimo quinto38, et fuit sepultus honorifice in monasterio Sancti Johannis de la Penia.




ArribaAbajo

Caput XIII

De rege Garcia et gestis suis


Mortuo vero dicto Sanctio Auarqua, superfuit heres et rex in terra eius filius Garcias. Et quod quocumque habebat inire prelium, vel facere caualcatam, aut quis alia periculosa negotia cum sarracenis, tremebat, gentes vocabant eum Garciam Trepidum; verumtamen quando locus adherat de vtendi bonis militibus, vnus erat. Iste Rex fuit multum pius, magnanimus, benignus, strenuus, et adeo liberalis, quod nemini dabat repulsam de cuacumque ab eo petita. Et quod assimilabatur patri suo in incidendo pedes cum peditibus, et equus   -37-   cum equitibus, et erat vassallis tanquam socius et calciauat aliquoties auarquas, fuit sibi nomen impositum Garcias Auarqua. Et eo tempore eras episcopus Pampilone, Sanctius; et abbas Sancti Johannis de la Penia, Fortunius; et regnauit dictus Rex bene et laudabiliter viginti quinque annis. Ipse que ab humanis, exemptus, fuit sepultus in dicto monasterio Sancti Johannis honoriffice ac decenti solemnitate.




ArribaAbajo

Caput XIV

De rege Santio et eius gestis


Post mortem siquidem dicti regis Garciæ, sucessit eidem Sanctius filius eius, qui duxit in vxorem quandam filiam Sanctij comitis Castellæ vocatam Maior, vel Geloyra a quibusdam. Et hic constituit bonos foros; nam vsque ad illud tempus omnia quæ fiebant in terris suis indicabantur arbitrio presidentium. Et est sciendum, quod intus comitatum Castellæ erat vnus alius comitatus vocatus Porcell, cuius erat comes Didacus, qui populauit quandam   -38-   ciuitatem, cui imposuit nomen Burgos, eamque nobilitauit et insigniuit nobilibus, baronibus, richis hominibus, militibus, et alijs gentibus notabilibus in anno Domini DCCCLXXXiiij. Et dictus Comes mutauit iter Sancti Jacobi, nam antea metu arabum transitum habebat dictum iter, per Alaua, et per Asturias; et dictus Comes dedit ei transitum per Najera et per Viruesta, et per Dubinaria, et per sua confinia: sed quod hoc non est de nostro proposito, dimittimus istam materiam et regredimur ad dictum regem Sanctium, de cuius gestis et aliorum, qui successerunt sibi in regnis Nauarræ et Aragonum, intendimus nostrum committere sermonem. Dictus siquidem rex Sanctius regnauit in Nauarra et in Aragonia, et dominatus fuit ibidem, et in ducatu Cantabriæ, et in omnibus terris in quibus dominatus fuit eius auus Sanctius Auarqua. Et ex causa suæ vxoris fuit dominatus in Castella, et in Legione vsque ad Portugaliam, cui vxori ipsæ terræ peruenerant ex successione fraterna; et propter suam probitatem et virtutem, in eo fulgentem, eius principatui Vasconia se subiessit. Subiugauit etiam dictus Rex comitem Suprarbij, qui fuit eius vassallus et recognouit ipsum   -39-   pro domino. Et propter latitudinem terrarum quas possidebat et quibus dominabatur, fecit se nominari Imperatorem. Et procreauit ex Regina vxore sua tres filios, quorum maior fuit vocatus Garcias, secundus Ferdinandus, et tertius Gondiçalbus. Et procreauit quendam alium filium, ex quadam nobili muliere Daybar, qui fuit nominatus Remirus. Et quod in illo tempore, propter metum arabum, omnes milites tenebant suos equos in camaris, seu palatijs, in quibus eorum morabantur vxores vt ingruente necessitate ipsi promptius haberi possent, contigit, quod dictus Imperator commendauit vxori conseruandum per eam in castro de Negera quemdam suum equum, qui bonitate, et pulchritudine et alijs equinis virtutibus, omnes equos alios excellebat; illumque dictus Imperator, quod plurimum diligebat confidens de ipso tanquam de adiutorio vitæ suæ. Ad quem siquidem equum dictus Garcias filius suis maior, suam affectionem direxit, et quadam die rogauit Reginam matrem suam, vt ipsum equum sibi largiretur, quod ipsa et gratanter et liberaliter concessit. Sed quidam miles, qui erat in seruitio dictæ Reginæ videns, quod si dicta concessio ipsius equi haberet   -40-   effectum, Imperatori nimium displiceret, ex caussis premissis, consuluit dictæ Reginæ, quod dictum equum alicui nullatenus traderet, si volebat indignationem mariti sui vitare. Dictaque Regina intuens consilium dicti militis fore sanum et vtile, reuocavit donationem predictam dicto filio suo factam, unde predictus Garcias nimia ira commotus induxit fratres suos Ferdinandum et Gundissaluum, vt Reginam eorum matrem de adulterio acusarent, apud eorum patrem adiuncto, quod quod ipsa turpiter agebat negotia sua cum dicto milite, et hoc verissimile videbatur propter nimiam familiaritatem quæ erat inter eos. Dicti tamen fratres noluerunt esse principales accussatores, sed annuerunt dare fauorem super diffamatione predicta. Dictusque Garcias grandi iniquitate commotus dixit patri suo, quod Regina male agebat cum milite supradicto, et quod hoc sciebant fratres sui: et dicto Rex pronior ad credendum, quam ad habendum certifficationem, mandauit dictam Reginam capi, et bene in castro de Najera custodiri et postea indixit curiam generalem, in qua fuit deffinitum quod ipsa haberet inde se per bellum escussare, aliter, indicaretur et condepnaretur   -41-   ad mortem igne cremandam. Sed dictus Remirus priuignus tanquam nobilis baro et magna probitate dotatus, et in armis inclitus, considerans innocenciam dictæ Reginæ nouercæ suæ et voluntariam diffamationem sibi obiectam, obtulit se campum ingredi contra omnem hominem pro ipsius Reginæ deffensione; et inde fecit omnem securitatem, quod in cassu simili est fieri assueta. Apropinquante autem die belli quidam monacus vir sanctus ad Imperatorem veniens dixit ei. «Domine Imperator, ¿in casu quo Reginæ fuit acusatæ, iniuste velletis eam delliberare, et quod indulgeretur illis qui eam diffamauerant iniuste?» Respondit Imperator: «Placet mihi, dum tamen iustitia observeretur.» Et confestim dicti diffamatores confessi fuerunt, et dixerunt dicto sancto viro, quod false et inique acusauerant matrem suam, inde veniam posstulantes. Et mox dictus sanctus vir hoc Imperatori pandidit, qui inde fuit ilaris et contentus, et sine mora dictam Reginam mandauit delliberari, rogando eam vt suis filijs indulgeret, et remitteret crimen et culpas contra eam comissa. Quæ respondit, quod placebat sibi, tali tamen conditione, quod numquam in Castella regnaret Garcias   -42-   filius suus, cui pertinebat successio ipsius Regni. Et sic factum est, quod dictus Garcias habuit pro hereditamento suo, regnum Nauarræ, et Vadolongo, et de Najera vsque ad Montdocha, et Arrostha cum omnibus suis villis et vsque ad Pitiellas. Et fuit datum Ferdinando secundogenito, totum regnum Castellæ. Et Gondisalbo totum Suprarbium, et de Trencedo vsque ad Martinero et Leoarre, et Sanctum Emeterium cum omnibus suis villis et pertinentijs. Et fuit adoptatus in filium et hereditatus in regno Aragonum dictus Remirus privignus dictæ Reginæ, quod regnum Aragonum competebat dictæ Reginæ et erat sibi obligatum pro suis dote et arris; et huius quidem donationem confirmauit dictus Imperator. Dictus siquidem Imperator ob magnam deuotionem quam gerebat ad monasterium Sancti Johannis de la Penia, ordinauit, quod sicut dictum monasterium erat dipputatum clericis secularibus, ex tunc esset depputatus monachis nigris regularibus, quos monachos ibi possuit et transtulit de monasterio de Cluniego, ordinis Sancti Benedicti, quo tunc germinabat et florebat in fide catholica: et ob hoc et alias iustas causas concessit multa gratiosa dicto monasterio   -43-   Sancti Johannis. Et eo tempore erat episcopus in Aragonia Mancius, et abbas in dicto monasterio Paternus. Dictus quidem Imperator obijt anno Domini MXXXiiij39, et in Ouieto fuit honoriffice traditus ecclesiastiæ sepulturæ




ArribaAbajo

Caput XV

Qvomodo fvit quod in Aragonia non est comes


Vsque nunc tractanimus de gestis regum Navarræ et comituum Aragoniæ simul, et hoc ideo quod semper comes Aragoniæ fuit subditus, regi Nauarre, vnde congruum fuit quod de omnibus mixtim locuti fuimus vsque modo. Et propter partitionem dictorum regnorum dictus Remirus habuit pro hereditamento comitatum Aragonum absolutum et sine aliqua subiectione: vnde accidit quod ipse fuit factus rex. Quapropter ipso et eius successoribus qui successiue et inmediata regnarunt in Aragoniæ cronicas merito intendimus facere absque aliqua alia additione.



  -44-  
ArribaAbajo

Caput XVI

De partitione regnorum Nauarræ et Aragoniæ, et rege Remiro


Mortuo quidem dicto Imperatore, et partitione terrarum effectualiter facta, prefuit dictes rex Remirus regno Aragonum, quod sibi peruenerat, vt supra dictum est, ex donatione nouercæ suæ vocate Mayor vel Geloyra, vxoris dicti Imperatoris, quod inde habuit iustam causam quod sibi istam gratiam faceret, propter liberationen quam de ea fecit de crimine ipsi suæ nouercæ obiecto, pro vt supra in proximo capitulo latius continetur. Et successu temporis cum Gondisaluus filius dicti Imperatoris, qui regnabat in Suprarbio et Ripacurtia, et in alijs terris sibi collatis a dicto Imperatore patre suo, quadam die iuisset ad venationem, fuit proditionaliter interfectus in ponte de Munclus per quemdam militem suum vocatum Ramonet de Vasconia, et fuit sepultus in Sancto Victoriano, et ab eo nulla prole superstite, gentes suæ terræ cernentes se desolatas suo domino, nec posse habere aliquem dominum ita bonum et vtilem quemadmodum dictum regem Remirum multis pollentem virtutibus,   -45-   qui fuerat frater dicti Gondissalui, et cuius Regnum erat eis propinquus quocumque alio Regno. Vnde factum est quod eum suum eligunt in regem; qui duxit in vxorem filiam Comitis de Bignorra nomine Ermesendam, et alio nomine ffontis baptismalis vocabatur Galberda, ex qua procreauit duos filios, primum nomine Sanctium, secundum vero Garciam, qui fuit episcopus de Jaca, et duas filias40, vnam nomine Sanctiam, quæ nupsit Comiti Tholoseno, et aliam Theresiam, quæ nupsit Comiti Prouintiæ vocato Guillermo Bertrandi. Procreauit etiam quemdam alium filium spurium, nomine Sanctium, cui dedit terras de Ayuar de Exauierre et de Latre cum omnibus suis villis. Et insigniuit ipsum titulo comitali; quas quidem terras dedit eidem tali conditione, quod ipsas pro eo teneret in feudum, et sub eius directo dominio, tanquam homo ligius et vasallus ipsius obediret sibi ipsumque et successores suos haberet in dominos, sub pena amissionis dictarum terrarum, quod si contrarium faceret, eo ipso essent adquisitæ et aplicarentur ipsi donatario et suis. Dictus quidem Remirus rex   -46-   fuit valde animosus, et continue gessit guerram cum mauris, de quibus semper victoriam obtinebat. Et populauit terram multis villis et castris. Et post modum quod dicta mauri erant multum potentes, iniuit confederationem, et pactum cum dicto Sanctio rege Nauarræ, talem quod ipse Nauarræ Rex in omnibus suis necessitatibus teneretur iuuare ipsum; propter quam confederationem dictus Remirus rex fecit donationem dicto Regi Nauarræ, de Arrosta, et de Petiella cum omnibus suis villis. Fuit dictus rex Remirus multum pius, et multa bona erogauit pauperibus, ac militibus et monasterijs, et specialiter monasterio Sancti Johannis de la Penia. Eterat tunc episcopus Jacæ Garcias filius dicti regis Remiri, et abbas dicto monasterio Blasius. Et successu temporis, videlicet anno Domini MLXiij, idem rex Remirus obsedit quemdam locum sarracenorum vocatum Grados, quo loco existente obsesso, Sanctius rex Castellæ consanguineus dicti regis Remiri cum magna acie maurorum, et cum Cid Roderici Didaci, cum haberet exossum dictum regem Remirum, eo quod erat confederatus ipse Remirus cum rege Nauarræ, venit ad devastandam terram dicti regis Remiri.

  -47-  

Et in ingressu transiens per dictum locum de Grados interfecit dictum suum consanguineum regem Remirum in etate sexaginta trium annorum41 constitutum. Et statim gentes suæ deserta obsidione tulerunt corpus sui domini ad monasterium Sancti Johannis de la Penia vbi eum sepellierunt: regnauit autem dictus rex Remirus viginti octo annis42.




ArribaAbajo

Caput XVII

De rege Santio et eius gestis


Mortuo autem dicto rege Remiro regnauit filius suus Sanctius43, qui erat etatis decem octo annorum, qui postea fuit cognominatus Sanctius Remiri.

  -48-  

Sed prius quam narremus gesta sua, dicemus qualiter fuit rex Nauarræ. Sciendum est, quod mortuo Garcia rege Navarræ, superfuerunt sibi duo filij, alter quorum fuit vocatus44 Sanctius, et alter Raimundus. Qui Raimundus nephanda seductus cupidine, diuinam non metuens vltionem, vt posset regnare in Regno quod Sanctio fratri suo, vt primogenito spectabat, interfecit ipsum Sanctium anno Domini MLXXVI45. Equidem Remirus filius dicti Sanctij verens seuitiam dicti Raimundi, ne ipsum interficeret, pro vt interfecit patrem suum, absentauit se a Regno, et venit apud Valentiam cui dominabatur Cid Rodericus Didaci. Gentes vero regni Nauarræ aduertentes, quod a domino proditore non poterat aliqua legalis progenies superesse, cupientesque vitare, quod tam ignominioso homini non subessent, depossuerunt ipsum Raimundum a dignitate regali, cui se ingesserat indebite et iniuste, et elegerunt in dominum et regem Nauarræ,   -49-   dictum Sanctium Remiri qui fuit rex Nauarræ, et de Najera vsque ad Montdocha, et Aragonum et Suprarui; quique deleri cupiens proditoris nomen in terris, in exilium dedit, et expulit dictum Raimundum a regnis et terris suis. Dictus quidem Santius Remiri existens in etate decem octo annorum, quo cepit regnare, fuit multus animosus et valens et admittebat bene milites subditos suos et non valens nec potens pati dedecus illatum sibi per dictum Sanctium regem Castellæ, qui interfecerat regem Remirum patrem istius Sanctij apud locum de Grados, et sola causa, quod erat in auxilium Sancti regis Nauarræ consobrini sui, nec contentus eo occupauit et abstulit dicto regi Nauarræ, magnam partem suorum regnorum et terrarum, istis de causis cum aragonensibus et nauarris iuit strenue contra regem Castellæ, et ipso rege Sanctio Remiri existente in obsidione de Viana, venit Rex Castellæ cum multitudine cuneorum; fuitque initum magnum prelium inter eos; et operante gratia Jesucristi qui numquam defficit prosequentibus veritatem, dictus Rex Castellæ fuit deuictus, et opprobiose coactus fugere in quodam equo suo cum paucis suis. Et dicitur   -50-   a quibusdam, quod dictus equus quem equitabat in fuga, erat sine sella et freno, cum capistro tantummodo. Et dictus Sanctius victoriosus, effusis laudibus Deo pro tanta victoria, quam sibi largitus fuerat, transiuit Iberum capiendo et vastando terram sui inimici, et recuperando id, quod idem inimicus occupauerat de regno Nauarræ. Et tenebat sic Castellanos oppressos, quod eius potentiæ nullum poterat remedium adhibere. Tunc Rex Castellæ rogauit Abderramen regem Oscæ, quod tunc violaret treguas quæ erant inter ipsum et Regem Aragonum, et guerram faceret contra ipsum, quod fecit incipiens statim currere per Aragoniam. De qua violatione tregue rex Oscæ non remansit impunitus, vt inferius describemus in gestis regis Petri filij predici Sanctij. Et licet dictus Sanctius concederet (sic) pacem vel treguam Regi Castellæ antea noluisset, et tamen audiuit quod Rex Oscæ sibi treguam violauerat, elegit postius tamquam bonus et catholicus rex habere guerram cum mauris, quam cum christianis, maxime quod cum honore et victoria obtinentis a Rege Castellæ hoc facere poterat; sicque recuperatis ab eo omnibus quæ Rex Castellæ occupauerat a Rege   -51-   Nauarræ, et restitutis, Dei gratia, his quæ ipse occupauerat de Castella, iniuit pacem et trenguam cum eodem. Et duxit in vxorem Dominam Feliciam, ex qua procreauit tres filios, scilicet; Petrum, Alffonsum et Remirum. Qui Remirus fuit monachus Sancti Pontij de Tomeras. Est tamen sciendum, quod dictus rex Sanctius, regnauit in Aragonia sex annis ante quam esset rex Nauarræ. Et tunc intrauit lex romana in Sanctum Johannem de la Penia, XI.º kalendas Aprilis, secunda septimana quadragessimæ, feria ijj, hora prima, et tertia fuit Tholetana, ora VI.ª fuit romana, anno Domini millessimo LXXI.º46 et inde fuit seruata lex romana. Dictus autem rex Sanctius Remiri fuit valde bonos rex, et virtuosus, quod euidenter apparuit, inter alia propter adquisitiones sequentes. Enim anno Domini MLXXX cepit castrum de Coruino, et Pratiella, et tunc sarraceni comburerunt locum de Piña, et habuit bellum cum eis apud Cesaraugustam. Anno Domini MLXXXj cepit locum de Bolea. Anno MLXXXiij Domini cepit Grados, et eodem anno decesserunt plurimi christiani in Roda, et populauit Aierbium,   -52-   et preliatus fuit apud Petram Pisadam cum mauris, die Natiuitatis, anno MLXXXiiij Domini. Et corpora Sancti Indilerxi47 et Sancti Jacobi eius discipuli, qui post ipsum fuit episcopus ciuitatis Durtiæ, qui nunc vocata est Almaria, fuerunt translata honoriffice pro reliquijs ad monasterium Sancti Johannis de la Penia per dictum regem Sanctium Remiri, et eius filium Petrum et per sanctum abbatem dicti monasterij; sancta die Jouis Cenæ, nonis Aprilis, feria quinta: et sexta post Pasqua, cepit dictus rex Arguedas; X.º kalendis Junij cepit Castellani48, et Sabbato sequenti iniuit prelium in Morella, et recolens quod Citus Rodericus Didaci interfuerat morti patrij ipsius Santij apud locum de Grados cum Rege Castellæ, iniuit prelium cum eodem qui erat ibi, fuitque victus dictus Citus49 MLXXXViij anno Domini, in mense Maij50. Et dictus Rex hedifficauit monasterium Montis Aragoniæ et canonicatum de Jacca, et de Ffanlo. Et anno MLXXXViiij Domini die Sancti Johannis Baptistæ cepit dictus Rex cum   -53-   suo filio Petro, Montem ronum51. Et anno MLXXXX Domini ciuitas Oscensis soluit tributum dicto Regi52, et fuit in subsidium Alffonsi regis Castellæ apud Tholetum contra mauros. Et eodem anno populauit Stellam, et contulit multa bona monasterio Sancti Johannis de la Penia, cui dedit ecclesias et alia loca in Nauarra. Anno quidem Domini MXCj53 hedifficauit Castellarium supra Cesaraugustam54. Anno Domini MXCij55 recuperauit Sanctam Eulaliam. Anno Domini MXCiij56 cepit Almenaram, et populauit Lunam. Anno Dormini MXCiiij57 cepit Nabal, et predium dictum Sancho, qui est super ciuitatem Oscensem, et hedifficauit castrum de Marcuello et de Loarre et de Alguezar. Anno MXCV58 Domini in tantum astrinxit dictus rex Sanctius ciuitatem Oscensem, quod Rex maurorum promisit sibi dare tributum, maurique clandestine miserunt pro Alfonso Castellæ rege, qui cepit Tholetum, vt subeniret eisdem contra regem Aragonum   -54-   et darent sibi tributum germinatum, et remanerent vt sui. Rex itaque Alffonsus inmemor adiutorij sibi impensi per regem Aragonum, qui in adquisitionem Tholeti cum eo, petita concessit mauris, in quorum succursu misit comitem Sanctium cum toto suo posse, qui venit vsque Vitoriam. Quod postquam innotuit regi Aragonum, cum suis filijs Petro et Alffonso, et suis gentibus iuit obiam dicto Comiti, quare ipse Comes non expectauit, quinino reuersus fuit in Castellam; et confestim dictus Rex ex hoc iuit obsessum ciuitatem Oscensem cum Aragonensibus et Nauarris anno scilicet MXC quarto. Et cum quadam die equus instructus armis, ciuitatem ipsam rimans, per quem locum posset eam haberi ingressus, vidit murum in quadam parte extiteri ipsius magis debilem; quam cum dextro indice designaret, dicens: «Per istum locum ad ciuitatem posset haberi ingressus,» manica loricæ se resoluit, et brachium quem eleuabat extitit nudum. Quod intuens quidam sarracenus ballistarius, qui erat in illa parte muri, percussit eum in dextro latera cum sagita, quæ additum habuit per manicam dictæ loricæ. Rex autem sentiens se percussum nulli hoc reserauit, sed   -55-   statim ad tentorium suum redijt, et fecit iurari a suis filium suum Petrum in eorum regem, de quo omnes sunt plurimum admirati. Quo acto fecit etiam dictum filium suum Petrum promitere, quod ab obsidione dictæ ciuitatis non desisteretur, donec ipsam haberet ad manum suam, dicens sibi plura quæ erant futura eidem, et consolans suum exitum, jussit a latere suo educi sagitam, qua fuerat sagitatus, et reddidit spiritum Creatorii. Filius autem incepit adeo regnare laudabiliter, quod exercitus patrem mortum abesse non sentiunt, quod solamen maximum fuit eis; corpus quidem dicti Regis, qui XXX annis regnauerat, fuit allatum ad Montem Aragonum, vbi fuit reseruatum per sex menses et XV dies, eo quod si exequiæ eius celebrarentur ad eas confluerent gentes exercitus, et esset notum sarracenis, qui inde essent plurimum consolati. Lapso quidem dicto tempore, dictum corpus fuit allatum sollempniter ad monasterium Sancti Johannis de la Penia; vbi cum exequiarum celebritate fuit ante altare Sancti Johannis traditum, ecclesiastiæ sepulturæ.



  -56-  
ArribaAbajo

Caput XVIII

De rege Petro et suis gestis, et de captione ciuitatis Oscensis


Celebratis siquidem dictis exequijs, et sepultura dicti regis Sanctij, Petrus filius suus fuit per suos in regem erectus pridie nonis Junij eodem anno, post quod volens patris sui obedire mandatis continuauit obsidionem cum suis gentibus in quodam monte vocato de Sanxo sic dicto, eo quod rex Sanctius in eodem monte castrametatus est cum suo exercitu, quando obsedit ciuitatem Oscensem. In qua obsidione rex Petrus fuit sex mensibus, scilicet Madio et alijs quinque sequentibus, cum maximo labore. Rex autem Oscensis vocatus Abderramen petijt subsidium a rege Cesaraugustano, vocato Abdelmonzabe, signifficando sibi quod nisi eidem succurreret, postquam ipse rex Oscensis perdidisset suam terram, similiter perderet ipse suam. Rex autem cesaraugustanus vocauit duos comites christianos vassallos suos, qui erant in Castella, vt venirent cum tota eorum potestate in eius seruitium, et succursum. Quorum comitum alter vocabatur Garsias de Cappra de Najera, et   -57-   alter Gondissaluus. Et iste Gondissaluus non venit, sed misit gentes suas, super quo potiorem partem elegit. Alter vero comes dictus Garcias venit cum trescentis equitibus, et pluribus christianis peditibus pro seruiendo predicto Regi cesaraugustano. Et fuerunt in tanta multitudine, quod qui precedebant, erant apud villam de Suera, et pleno itinere, vltimi erant apud locum de Altabas. Dictus siquidem comes Garcias signifficauit regi Petro, vt discederetur ab ipsa obsidione, aliter quod nec ipse, nec aliquis de gentibus suis euaderentur a morte. In tanta multitudine et potestate eran sarraceni predicti, quod tamen ipse Rex tanquam miles strenuus, paruipendit hostes non tantum quantum ad Dei anelabat seruitium et exaltationem fidei christianæ. Interea venit ad dictum Regem in eius seruitium quidam vasallus eius nomine Fortunius exul a Regno suo, secum abducens trescentos pedites, et decem sarcinas clauarum de Vasconia. Cuius aduentus placuit Regi, et remisit ei omnem culpam. Et iste et quidam baro vocatus Barba Tuerta fuerunt notabiles in bello. Sequenti vero die de mane sentiens Rex mauros esse propinquos, fecit parari gentes   -58-   suas ad bellum. In prima cuius acie proposuit infantem Alffonsum Sanctij fratrem suum, cui adheserunt duo barones, scilicet Castan de Biell et predictus Barba Tuerta. In media autem disposuit esse quendam vocatum Ferris, et alium vocatum Bahacalla, Garciam Dentrosiello, Lupum Ferrens de Luna, Gometium de Luna, et predictum Fortunium cum dictis clauis. In vltima autem fuit dictus Rex, et quidam vocatus Ladron, Eximinus Azenaiij Doteiza, Sanctius de Penia, et quam plures alij viri pugnantes de Aragonia et Nauarra. Et in quodam campo vocato Alcorat, qui est in prospecto ciuitatis Oscensis, fuit rex Cesaraugustanus cum suo exercitu, vbi dictus inffans Alffonsus sic viriliter cum suis aciebus se impulit contra mauros, quod eos non parum opressit. Et supervenit rex Petrus qui quamuis esset cum vltimis, tamen fuit cum primis in conflictu armorum. Durauit itaque prelium per totam illam diem, quovsque noctis tenebras compulerunt eos cessare a bello. Et fuit captus in eo dictus comes Garcias de Castella cum plurimis christianis, quos interficere noluerunt, de mauris non, quoscumque poterant, perimebant. Rex itaque Cesaraugustæ superueniente   -59-   nocte cum illis quibus potuit ad Cesaraugustam confugit, et quamuis christiani propter afflictum habitum essent armorum fatigatione lassati, tamen propter obtentam victoriam, non se ostendebant fatigatos. Quinimo erant parati die crastina, vt futurum esse credebant iterum preliari, sed de mauris nullus apparuit, nisi interempti et vulnerati, et fugauerunt eos vsque ad locum de Almudeuer, et quod fuerunt inventi in ore gladij perierunt. Eadem die fuit prelium Antiochiæ magnæ peregrinationis; et quidam miles Alamaniæ fuit in vtroque bello hoc modo, quod in prelio Antiochiæ vbi erat pedes fuit areptus per Beatum Georgium innanibus equi sui, obtenta victoria in dicto prelio Antiochiæ, et adduxit eum in dicto prelio Oscæ, et ibi fuit visus patenter et visibiliter dictus Beatus Georgius cum dicto milite equitante innanibus equi sui. Qui siquidem miles, fuit ibi derelictus a Beato Georgio, et hodie est ibidem ecclesia Beati Georgij de las Boqueras. Credebatur autem dictus miles, quod bellum Antiochiæ, et istud, essent idem; nullus tamen preliantium cognoscebat nec intelligebat, sed quod erat literatus et loquebatur latinis verbis, fuit intellectus a pluribus, quibus   -60-   ipso tantum miraculum recitauit. Quare Rex et omnes christiani fuerunt nec mirum valde gauisi, et ei bona plurima contulerunt. In dicto quidem prelio secundum iuditium illorum qui interfuerunt, fuerunt interfecti plusquam triginta millia sarraceni inter equites et pedites, et duo millia christiani vel circa, et ex ictibus clauarum plures reperti sunt decessisse. Quamobrem dictus Rex multa bonacontulit ipsi Fortunio et ex inde fuit sibi impositum cognomen de Claua, et fuit factus miles, et in Aragonia fuerunt plures de suo genere. Effusis quidem laudibus et gratijs Domino Jesu Christo pro victoria obtenta, redijt dictus Rex obsessam dictam ciuitatem Oscensem. Et postquam illis qui erant intus innotuit sarracenos subcubuisse in prelio, et regem Petrum victoriam habuisse, desperati et tristes post octo dies tradiderunt se absolute regi Petro, quod factum est VI.º Kalendas Decembris59 anno Domini millessimo nonagesimo quarto. Rex Petrus recepit in comanda Citum Roderici Didaci supradictum, et promisit ipsum iuuare in casu quo necessarium esset ei. Et tunc temporis dictus Citus erat infestus   -61-   Alffonso regi Castellæ, eo quod dictus Citus recepit iuramentum, quod nullus de Castella presumpsit recipere ab eodem Alfonso, de non interfuisse in concilio mortis regis Sanctij, quem interfecit Bellidos Adolffos in loco de Çamora. Et eo tempore dictus Alffonsus erat odiosus fratri suo regi Sanctio, et morabatur cum rege Tholeti. Castellani enim credentes quod dictus Alffonsus tractasset mortem fratris sui regis Sanctij, ipsum prius in regem admitere noluerunt, quousque iurauit illis de Regno, quod non fuerat conscius in morte fratris sui, et ipsum iuramentum recepit dictus Citus, quod displicuit valde Regi. Et ex ista occasione habuit ipsum odiosum. Et ille posuit de sub protectione Petri regis Aragonum. Deinde dictus Citus cum trescentis equitibus venit ad montana de Conqua et de Albarracino et hedifficauit ibi magnum fortalitium in quadam summitate ruppis, quod hodie vocatur La Penia del Cid. Et cum adiutorio Regis Aragonum, et Petri Roderici de Sagra, domini de Albarracino60, dictus Citus cepit ciuitatem Valentiæ. Et cum peruenisset ad auditum sarracenorum, qui erant   -62-   vltra marini, venerunt cum numerosa multitudine barbarorum et vna cum sarracenis, qui erat citra mare, obsederunt dictum Cid in ciuitate Valente. Qui existens obsessus, rogatus suos dirigit Regi festinanter. Gentes autem Aragoniæ et Nauarræ et illi maiores qui erat in ciuitate Oscense, et in eius confinibus, qui tunc temporis eripuerant totam terram a manibus paganorum, et eam posuerunt sub dominio regis Petri. Deffessi laboribus suggerebant regi Petro, ne iret apud Valentiam. Ipse tamen abhorrens defficere dicto Cid, ne tan bonus miles perderetur nec a tanto Dei seruituo se retraherat, in presentia omnium promisit nuntio dicti Cid, quod infra duodecim dies esset cum eo Valentiæ. Vnde factum est quod rex Petrus cum suis baronibus, militibus aragonensibus, et nauarris, qui interfuerant in prelio Oscensi, dimissa ipsa ciuitate munita deffensoribus, in quare manserunt Fortunius Garcesij de Biell, filius Castani de Biell, miles strennus, qui primum fecit signa siue arma Cornicum, et fuit vocatus princeps Oscensis; et Ferris de Ligana, et Petrus de Vergua, cum alijs militibus, et peditibus, profectus est apud ciuitatem Valentiæ   -63-   cum fratre suo infante Alffonso, viro vtique magna stre nuitate et animositate suffulti, vbi fuit ante promissam diem. Et ipse vna cum dicto Cito, iniuerunt prelium contra regem Buchar, maiorem omnium regum sarracenorum ibi presentium, et ipsum interfecerunt et fuerunt victores. In illo prelio mortui sunt quinquaginta mille sarraceni inter equites et pedites. Iste rex Petrus fuit valentissimus et animosus in actibus armorum, et pluries iniuit prelium cum paganis, et semper obtinuit victoriam de eisdem. Et quitquid auri et argenti habere poterat, monasterijs et militibus conferebat. Habuit vxorem vocatam Agnetem, ex qua procreauit vnum filium vocatum Petrum, et vnam filiam vocatam Helisabet; et contulit multa bona monasterio Sancti Johannis de la Penia. El obtinuit priuilegium a papa Vrbano secundo, quod omnes reges Aragonum, ac nobiles et milites in terris adquirendis ab eis, possent conferre omnes ecclesias, exceptis cathedralibus, vel eas ad vsus et necessitates proprias retinere, et etiam decimas ipsas, tamen ecclesias ipsas facerent deseruire pro vt in ipso priuilegio, quod est in monasterio Sancti Johannis de la   -64-   Penia. Filij quidem regis Petri obierum (sic) quinto decimo Kalendis Septembris, anno Domini MXXV61. Et eodem anno, tertio Kalendis Octobris, idem Petrus rex fuit ab humanis exemptus in XXXV62 anno etatis suæ, et in proximo dicto monasterio, sepultus honorifice, vt decebat.



Arriba
Anterior Indice Siguiente