Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.

160.       Sensus ad animum referuntur; quae in animo ad mentem: mentis autemn est cognoscere. Erit ergo ex. notitia appetitus aliquis menti conjunctus. Nam cognitio omnis in animali propter appetitum est. Non enim expetit quis ut norit; sed novit uc expetat. Incognita enim expetere non possumus, is appetitus mentis voluntas nominatur, cujus est ipsa mens consultrix et ductatrix. Viv. de Verit. Fid. Christ. lib. I. pag. 306. tom. 2. Edición de Basilea en folio.

Anterior


161.       Quid quod lex ipsa Naturae adhuc ignoraretur, propter corruptissimos mores qui erant apud nationes omnes recepti. Christus eam ipsam legem repurgavit, spectandamque praebuit omnibus. Ergo quam prius multum et diu quaesitam non inveniebamus, puram et sinceram nunc oblatam oculis agnoscunt omnes, atque amplectuntur, ingrati adversus authorem tanti benefici. Viv. de Verit. Fid. Christ. lib. 5, pág. 485.

Anterior


162.       Deorum cultus, ut in priore libro docui, non habet sapientiam, non modo quia divinum animal hominem terrenis fragilibusque substernit; sed quia nihil ibi desseritur, quod proficiat ad mores excolendos, vitamque formandam: nec habet inquisitionem aliquam veritatis, sed tantummodo ritum colendi, qui non oficio mentis, sed ministerio corporis constat. Et ideo non est illa religio vera judicanda, quia nullis justitiae virtutisque praeceptis erudit, efficitque meliores. Lact. Divinar. Institut. lib. 4. cap. 3.

Anterior


163.       Primo ipsos mores ne pessimos haberent, quare Dii eorum curare noluerunt? Deus enim verus eos, a quibus non colebatur, merito neglexit: Dii autem illi, a quorum cultu se prohiberi homines ingratissimi conquaeruntur, cultores suos ad bene vivendum quare nullis legibus adjuverunt? Utique dignum erat, ut quomodo isti illorum sacra, ita illi istorum curarent facta. Sed respondetur quod voluntate propria quisque malus est. Quis hoc negaverit? Veruntamen pertinebat ad consultores Deos vitae bona praecepta non occultare populis cultoribus suis, sed clara praedicatione praebere: per vates etiam convenire atque arguere peccantes, palam minari poenas male agentibus, praemia recte viventibus polliceri. Quid unquam tale in Deorum illorum templis promta et eminenti voce concrepuit? S. August. de Civit. Dei lib. 2. cap. 4. Me valgo de la traducción de Antonio de Rozas.

Anterior


164.       Hinc est, quod de vita et moribus civitatum atque populorum, a quibus colebantur illa numina, non curarunt, ut tam horrendis et detestabilibus malis, non in agro et vitibus, non in domo atque pecunia, non denique in ipso corpore, quod menti subditur; sed in ipsa mente, in ipso rectore carnis animo, eos impleri ac pessimos fieri sine ulla sua terribili prohibitione permitterent. Aut si prohibebant, hoc ostendatur potius, hoc probetur. id. eod. lib. cap. 6.

Anterior


165.       De Civit. Dei lib. 2. cap. 6.

Anterior


166.       Nouvell. Demonstrat. Evangeliq. tom. 2. pag.31. sig.

Anterior


167.                 D'un bout du monde à l'autre elle parle, elle crie,

                  «Adore un Dieu, sois juste, & cheris ta Patrie.»

                                                     Volt. Poem. sur la Loi nat,

Anterior


168.       Pater Divumque, hominumque. Cicer. de Nat. Deor lib. 2. cap. 25.

Anterior


169.       Videtisne igitur ut a phisicis rehus, bene atque utiliter inventis, tracta ratio sit ad commentitios et fictos Deos? Quae res genuit falsas opiniones, erroresque turbulentos, et superstitiones pene aniles. Et formae enim nobis Deorum, et aetates, et vestitus, ornatusque noti sunt: genera praeterea, conjugia, cognationes, omniaque traducta ad similitudinem inbecillitatis humanae... Haec et creduntur, et dicuntur stultissime, er plena sunt futilitatis, summaeque levitatis. Cicer. de Nat. Deor. lib. 2. cap. 28. tom. 2 pág. 579.

Anterior