Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

61

Rursum in affectibus animi, quidam plus habent cum pingui corpore commercii, veluti libido, cibi somnique appetentia, iracundia, superbia, invidia: cum his irreconciliabile bellum piis, contra vulgus sine his vitam esse non putat. Deinde sunt quidam affectus medii, quasique naturales, ut amor patris, charitas in liberos, in parentes, in amicos: His vulgus non nihil tribuit. At illi hos quoque student ex animo revellere, nisi quatenus ad summam illam animi partem assurgant


(LXVI, 342).                


 

62

Hac eadem regula reliqua item omnia vitae officia metiuntur, ut ubique id quod visibile est, si non est omnino contemnendum, tamen longe minoris faciant, quam ea quae videri nequeunt


(LXVI, 342).                


 

63

Jam primum illud propemodum Christianis convenit cum Platonicis, animum immersum illigatumque esse corporeis vinculis, hujusque crassitudine praepediri, quo minus ea, quae vera sunt, contemplari, fruique possit [...] Itaque quam diu animus corporis organis probe utitur, tam diu sanus appellatur, verum ubi ruptis jam vinculis, conatur in libertatem asserere sese, quasique fugam ex eo carcere meditatur, tum insaniam vocant. Id si forte contingit morbo, vitioque organorum, prorsus omnium consensu, insania est. [...] Rursum si id eveniat studio pietatis, fortasse non est idem insaniae genus, sed tamen adeo confine, ut magna pars hominum meram insaniam esse judicet, praesertim cum pauculi homunciones ab universo mortalium coetu tota vita dissentiant


(LXVI, 338).                


 

64

Itaque solet iis usu venire, quod juxta Platonicum figmentum, opinar accidere iis, qui in specu vincti rerum umbras mirantur, et fugitivo illi, qui reversus in antrum, veras res vidisse se praedicat, illos longe falli, qui praeter miseras umbras nihil aliud esse credant. Etenim sapiens hic commiseratur, ac deplorat illorum insaniam, qui tanto errore teneantur. Illi vicissim illum veluti delirantem rident, atque ejiciunt


(LXVI, 338-40).                


 

65

Sed falli, inquiunt, miserum est, imo non falli miserrimum. Nimium enim desipiunt, qui in rebus ipsis felicitatem hominis sitam esse existimant. Ex opinionibus ea pendet: Nam rerum humanarum tanta est obscuritas varietasque, ut nihil dilucide sciri possit, quemadmodum recte dictum est ab Academicis meis, inter philosophos quam minimum insolentibus. Aut si quid sciri potest, id non raro officit etiam vitae jucunditati. Postremo sic sculptus est hominis animus, ut longe magis fucis, quam veris capiatur


(XLV, 216).                


 

66

Num quid interesse censetis inter eos, qui in specu illo Platonico variarum rerum umbras ac simulacra demirantur, modo nihil desiderent, neque minus sibi placeant, et sapientem illum, qui specum egressus, veras res aspicit? Quod si Mycillo Lucianico dives illud et aureum somnium perpetuo somniare licuisset, nihil erat, cur aliam optaret felicitatem


(XLV, 218).                


 

67

Caeterum illud hominum genus haud dubie totum est nostrae farinae qui miraculis ac prodigiosis gaudent mendaciis, vel audiendis vel narrandis, nec ulla satietas talium fabularum, cum portentosa quaedam, de spectris, de lemuribus, de larvis, de inferis, de id genus milibus miraculorum commemorantur: quae que longius absunt a vero, hoc et creduntur lubentius, et jucundiore pruritu titillant aures


(XL, 198-200).                


 

68

Hoc igitur quibus sentire licuit, contingit autem perpaucis, ii patiuntur quoddam dementiae simillimum, loquuntur quaedam non satis cohaerentia, nec humano more, sed dant sine mente sonum, deinde subinde totam oris speciem vertunt. Nunc alacres, nunc dejecti, nunc lacrymant, nunc rident, nunc suspirant, in summa, vere toti extra se sunt. Mox ubi ad sese redierint, negant se scire, ubi fuerint utrum in corpore an extra corpus, vigilantes an dormientes, quid audierint, quid viderint, quid dixerint, quid fecerint, non meminerunt, nisi tanquam per nebulam, ac somnium, tantum hoc sciunt, se felicissimos fuisse dum ita desiperent. Itaque plorant sese resipuisse, nihilque omnium malint, quam hoc insaniae genus perpetuo insanire


(LXVII, 348).                


 

69

Etenim qui vehementer amat jam non in se vivit, sed in eo quod amat, quoque longius a se ipso digreditur, et in illud demigrat, hoc magis ac magic gaudet. Atque cum animus a corpore peregrinari meditatur, neque probe suis utitur organis, istud haud dubie furorem recte dixeris. Alioqui quid sibi vult, quod vulgo etiam dicunt: Non est apud se, et ad te redi, et sibi redditus est? Porro quo amor est absolutior, hoc furor est major, ac felicior


(LXVII, 346).                


 

70

Francisco Márquez Villanueva, Fuentes literarias cervantinas (Madrid: Editorial Gredos, 1973), VI. «Génesis literaria de Sancho Panza», p. 84.