Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

71

Equidem an sit ullum lautum convivium, ubi mulier non adsit, viderint alii. Illud certe constat, citra stultitiae condimentum, nullum omnino suave esse. Adeo ut si desit, qui seu vera, seu simulata stultitia risum moveat imagen quempiam vel mercede conductum accersant, aut ridiculum aliquem parasitum adhibeant, qui ridendis, hoc est, stultis dicteriis, silentium ac tristitiam compotationis discutiat


(XVIII, 128).                


 

72

Cum contra Moriones mei pinguiculi sint, et nitidi, et tiene curata cute, plane uod ajunt, imagen nunquam profecto senectutis incommodum ullum sensuri, nisi nonnihil, ut fit, sapientum contagio inficerentur


(XIV, 114).                


 

73

Sed mihi videor audire reclamantes Philosophos. Atqui hoc ipsum est, inquiunt, miserum, Stultitia teneri, errare, falli, ignorare. Imo hoc est hominem esse. Porro miserum cur vocent, non video, quandoquidem sic nati estis, sic instituti, sic conditi, ea est communis omnium sors. Nihil autem miserum, quod in suo genere constat


(XXXII, 170).                


 

74

Ut igitur feliciores sunt artes, quae majorem habent cum Stultitia affinitatem, ita longe felicissimi sunt hi, quibus prorsus licuit ab omnium disciplinarum commercio abstinere solamque naturam ducem sequi, quae nulla sui parte manca est nisi forte mortalis sortis pomeria transilire velimus


(XXXIII, 176).                


 

75

Rursum equus, quoniam humanis sensibus affinis est et in hominum contubernium demigravit, humanarum item calamitatum est particeps. Quippe qui non raro dum vinci pudet in certaminibus ducit ilia, et in bellis dum ambit triumphum, confoditur, simulque cum sessore terram ore momordit. Ut ne commemorem interi lupata frena, aculeata calcaria, stabuli carcerem, scuticas, fustes, vincula, sessorem, breviter omnem illam servitutis tragoediam, cui se ultro addixit, dum fortes viros imitatus, impensius hostem ulcisci studet


(XXXIV, 176-78).                


 

76

Ac per Deos immortales, estne quicquam felicius isto hominum genere, quos vulgo moriones, stultos, fatuos, ac bliteos appellant, pulcherrimis, ut equidem opinor, cognominibus? Rem dicam prima fronte stultam fortassis atque absurdam, sed tamen unam multo verissimam. Principio vacant mortis metu, non mediocri, per Iovem, malo. Vacant conscientiae carnificina. Non territantur Manium fabulamentis. Non expavescunt spectris ac lemuribus, non torquentur metu impendentium malorum, non spe futurorum bonorum distenduntur. In summa non dilacerantur millibus curarum, quibus haec vita obnoxia est. Non pudescunt, non verentur, non ambiunt, non invident, non amant. Denique si propius etiam ad brutorum animantium insipientiam accesserint, ne peccant quidem autoribus theologis


(XXXV, 180-82).                


 

77

Sed hoc insaniae genus, si, quemadmodum fere fit, vergat ad voluptatem, non mediocrem delectationem adfert, tum iis qui eo tenentur, tum illis, quibus est hoc animadversum, nec tamen eodem insaniunt. Nam haec insaniae species multo latius patet, quam vulgus hominum intelligit. Sed vicissim insanus insanum ridet, ac mutuam sibi voluptatem invicem ministrant. Neque raro fieri videbitis, ut major insanus vehementius rideat minorem


(XXXVIII, 192-94).                


 

78

Cur autem anteponant, nec obscurum arbitrar nec mirum videri debet, cum sapientes illi nil nisi triste soleant adferre Principibus, suaque doctrina freti, non vereantur aliquoties auricular teneras mordaci radere vero, moriones autem id praestent, quod unum undecunque principes modis omnibus aucupantur, jotas, risus, cachinnos, delitias


(XXXVI, 184).                


 

79

Jam accipite et hanc non aspernandam stultorum dotem, quad soli simplices ac veridici sunt. Quid autem veritate laudatius? Quanquam enim Alcibiadeum apud Platonem proverbium, veritatem vino pueritiaeque tribuit, tamen omnis ea laus mihi peculiariter debetur, vel Euripide teste, cuius exstat illud celebre de nobis dictum,imagen Fatuus quicquid habet in pectore, id et vultu prae se fert, et oratione promit


(XXXVI, 184).                


 

80

:Ita quidem res habet, invisa Regibus veritas. Sed tamen hoc ipsum mire in fatuis meis usu venit, ut non vera modo, verum etiam aperta convitia cum voluptate audiantur, adeo ut idem dictum, quod si a sapientis ore proficiscatur, capitale fuerat futurum: a morione profectum, incredibilem voluptatem pariat. Habet enim genuinam quandam delectandi vim veritas, si nihil accedat quod offendat: verum id quidem solis fatuis Dii dederunt


(XXXVI, 187).