Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.

320.       Fata nos ducunt, et quantum cuique temporis restet, prima nascentium hora disposuit. Causa pendet ex causa, privata ac publica longas ordo rerum trahit. Ideo fortiter omne ferendum est, quia non (ut putamus) incidunt cuncta, sed veniunt. Olim constitutum est, quid gaudeas, quid fleas; et quamvis magna videatur varietate singulorum vita distingui, summa in unum venit. Accepimus peritura perituri. Quid indignamur? Quid querimur? Ad hoc parati sumus... Quid est boni viri? Praebere se fato. Grande solatium est cum universo rapi. Quid est quod nos sic vivere, sic mori jussit? Eadem necessitas et Deos alligat: irrevocabilis humana pariter ac divina cursus vehit. Ille ipse omnium conditor ac rector scripsit quidem fata, sed sequitur. Semper paret, semel jussit. Senec. de Provid.

Anterior


321.                 Fata regunt orbem, certa stant omnia lege:

          longaque per certos signantur tempora casus

          nascentes morimur, finisque ab origine pendet.

          Tunc et opes, et regna fluunt, et saepius orta

          paupertas, artesque datae, moresque creati,

          et vitia, et clades, damna, et compendia rerum...

          Sic hominum menti tanto sit gloria major,

          quod coelo gaudente venit: rursusque nocentes

          oderimus magis in poenam culpamque creatos.

          Nec refert, scelus unde cadat; scelus esse fatendum.

          Hoc quoque fatale est sic ipsum expendere fatum.

     Manil. Astronom. lib. 4. vers. 14. sig. y 114. Aunque Manilio fue fatalista Astrológico (digámoslo así), Lipsio afrima que estos versos los escribió según la mente de los Estoicos. En la Biblioteca de Focio está extractada la Obra de un Diodoro, Obispo, contra la Fatalidad Astrológica, que, a mi parecer, debía acompañar al Poema de Manilio, para que sirviese de correctivo a su libro 4. Véase también Sext. Emp. Advers. Astrol. pág. 345. Edit. Fabric.

Anterior


322.       Quid enim intelligis fatum? Existimo necessitatem rerum omnium actionumque, quam nulla vis rumpat... Agere tamen nunc eorum volo causam, qui procuranda existimant fulmina, et expiationes non dubitant prodesse, aliquando ad submovenda pericula, aliquando ad lenienda, aliquando ad diferenda. Quid sit quod sequitur, paulo post prosequar. Interim hoc habent commune nobiscum, quod nos quoque existimamus vota proficere, salva vi ac potestate fatorum: quaedam enim a Diis immortalibus ita suspensa relicta sunt, ut in bonum vertant, si admotae Diis preces fuerint, si vota suscepta. Ita non est hoc contra fatum, sed ipsum quoque in fato est. Senec. Natural. Quaest. lib. 2. cap. 36 y 37.

Anterior


323.       Concludit enim Chrysippus hoc modo, si est motus sine causa, non omnis enuntiatio, quod µ dialectici appellant, aut vera, aut falsa erit: causas enim efficientes quod non habebit, id nec verum, nec falsum erit: omnis autem enuntiatio aut vera, aut falsa est: motus ergo sine causa nullus est. Quod si ita est, omnia quae fiunt, causis fiunt antegressis. Id si ita est, omnia fato fiunt... Itaque contendit omnes nervos Chrysippus, ut persuadeat, omne µ aut verum esse, aut falsum. Ut enim Epicurus veretur, ne si hoc concesserit, concedendum sit, fato fieri, quaecumque fiant: (si enim alterutrum ex aeternitate verum sit, esse id etiam certum: et si certum, etiam necessarium: ita et necessitatem, et fatum confirmari putat) sic Chirysippus metuit, ne, si non obtinuerit, omne, quod enuntietur, aut verum esse, aut falsum; non teneat, omnia fato fieri, et ex causis aeternis rerum futurarum. Cicer. de Fat. cap. 10. tom. 3. pág. 135

Anterior


324.       Viene a ser esta comprehensión cataléptica lo que los Lógicos Modernos llaman idea distinta.

Anterior


325.       Adevrsat. Logic. cap. .... pág. 420.

Anterior


326.       ....

     Ella (la comprehensión cataléptica) cuando es evidente y hiere con su evidencia, nos arrastra como por los cabellos, según se suele decir, al asenso. Id. ib. pág. 422.

Anterior


327.       Esto es, al orden del Universo; que éste es el sentido en que entienden los Estoicos esta expresión. Y de ahí procedo según ellos verse aprobados y apetecidos los vicios.

Anterior


328.       Cicer. de Fat. cap. 17. pág. 144.

Anterior


329.       Optimum est pati quod emendare non possis: & Deum, quo auctore cuncta proveniunt, sine murmuratione comitari... Et sic alloquamur Jovem, cujus gubernaculo moles ista dirigitur, quemadmodum Cleanthes noster versibus disertissimis alloquitur; quos mihi in nostrum sermonem murare permittitur...

Duc me parens, celsique dominator poli,

quocumque placuit: nulla parendi mora est.

Assum impiger fac nolle; combiator gemens:

Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.

Malusque patiar, quod pati licuit bono.

     Senec. Ad Lucil. Epist. 107 Edit. Lipsii. -S. Agustín cita también estos versos, De Civit. Dei lib. 5. cap. 8. con alguna alteración.

Anterior