Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

41

V. gr. Ad Lucilium 58.

 

42

Diatr., II, 12, 1-3 y 10-12.

 

43

A Luc. 40, 2; cfr. 9-12: Recte ergo facies, si non audieris istos, qui quantum dicant, non quemadmodum quaerunt, et ipse malueris, si necesse est, ut P. Vinicius dicere. «Quid itaque?» Cum quaereretur, quomodo P. Vinicius diceret, Asellius ait: «tractim». Nam Geminus Varius ait: «Quomodo istum disertum dicatis, nescio: tria verba non potest iungere». Quidni malis tu sic dicere, quomodo Vinicius? Aliquis tam insulsus intervenerit quam qui illi singula verba vellenti, tamquam dictaret, non diceret, ait: «dic; numquidnam dicas?» Nam Q. Hateri cursum, suis temporibus oratoris celeberrimi, longe abesse ab homine sano volo: numquam dubitavit, numquam intermisit; semel incipiebat, semel desinebat. Quaedam tamen et nationibus puto magis aut minus convenire: in Graecis hanc licentiam tuleris; nos etiam cum scribimus, interpungere adsuevimus. Cicero quoque noster, a quo Romana eloquentia exiluit, gradarius fuit. Romanus sermo magis se circumspicit et aestimat praebetque aestimandum. Fabianus, vir egregius et vita et scientia et, quod posita ista est, eloquentia quoque, disputabat expedite magis quam concitate, ut posses dicere facilitatem esse illam, non celeritatem. Hanc ego in viro sapiente recipio, non exigo; ut oratio eius sine impedimento exeat, proferatur tamen malo quam profluat.

 

44

A Lucilio, 75, 2-7. Bastante de todo eso hay en Petrarca y Erasmo, sobre todo como alternativa a Tulio. En cuanto a la correspondencia entre estilo y vida, etc. las coincidencias con Cicerón son obvias; en lo que divergen y aun se oponen es, por supuesto, en el modelo de vida que uno y otro proponen. Y, en último término, en la coherencia entre doctrina y vida.

Quizá una de las epístolas en que de una manera más clara y extensa se plantea el problema sea la 100, 1-8: Fabiani Papiri libros qui inscribuntur civilium, legisse te cupidissime scribis, set non respondisse exspectationi tuae; deinde oblitus de philosopho agi conpositionem eius accusas. Puta esse quod dicis et effundi verba, non figi. Primum habet ista res suam gratiam et est decor proprius orationis leniter lapsae: multum enim interesse existimo utrum exciderit an fluxerit. Nunc quidem in hoc quoque, quod dicturus sum, ingens differentia est. Fabianus mihi non effundere videtur orationem, sed fundere: adeo larga est sine perturbatione, non sine cursu tamen veniens. Illud plane fatetur et praefert, non esse tractatam nec diu tortam. Sed ita ut vis esse credamus: mores ille, non verba composuit et animis scripsit ista, non auribus. Praeterea ipso dicente non vacasset tibi partes intueri: adeo te summa rapuisset. Et fere quae impetu placent, minus praestant ad manum relata, sed illud quoque multum est primo aspectu oculos occupasse, etiam si contemplatio diligens inventura est quod arguat. Si me interrogas, maior ille est qui iudicium abstulit quam qui meruit: et scio hunc tutiorem esse, scio audacius sibi de futuro promittere. Oratio sollicita philosophum non decet: ubi tandem erit fortis et constans, ubi periculum sui faciet qui timet verbis? Fabianus non erat neglegens in oratione, sed securus. Itaque nihil invenies sordidum: electa verba sunt, non captata nec huius saeculi more contra naturam suam posita et inversa, splendida tamen, quamvis sumantur e medio. Sensus honestos et magnificos habes, non coactos in sententiam, sed latius dictos. Videbimus quid parum recisum sit, quid parum structum, quid non huius recentis politurae: cum circumspexeris omnia, nullas videbis angustias inanis. Desit sane varietas marmorum et concisura aquarum a cuniculis cubicula interfluentium et pauperis cella et quicquid aliud luxuria non contenta decore simplici miscet: quod dici solet, domus recta est. Adice nunc quod de compositione non constat. Quidam illam volunt esse ex horrido comptam, quidam usque eo aspera gaudent ut etiam quae mollius casus explicuit, ex industria dissipent et clausulas abrumpant, ne ad exspectatum respondeant. Lege Ciceronem: compositio eius una est, servat pedem, curvatur lenta et sine infamia mollis. At contra Pollionis Asinii salebrosa et exiliens et ubi minime exspectes, relictura. Denique omnia apud Ciceronem desinuit, apud Pollionem cadunt exceptis paucissimis, quae ad certum modum et ad unum exemplar adstricta sunt. Humilia praeterea tibi videri dicis omnia et parum erecta: quo vitio carere eum iudico. Non enim illa humilia sed placida et ad animi tenorem quietum compositumque formata, nec depressa sed plana. Deest illis oratorius vigor stimulique quos quaeris, et subiti ictus sententiarum; sed totum corpus videris quam sit comptum, honestum est. Non habet oratio eius, sed dabit dignitatem.

 

45

Séneca, A Lucilio, 59, 6.

 

46

Cuiuscumque orationem videris sollicitam et politam, scito animum quoque non minus esse pusillis occupatum. Magnus ille remissius loquitur et securius; quaecumque dicit, plus habent fiduciae quam curae. Nosti comptulos iuvenes, barba et coma nitidos, de capsula totos: nihil ab illis speraveris forte, nihil solidum. Oratio cultus animi est: si circumtonsa est et fucata et manu facta, ostendit illum quoque non esse sincerum et habere aliquid fracti. Non est ornamentum virile concinnitas. Si nobis animum boni viri liceret inspicere, o quam pulchram faciem, quam sanctam, quam ex magnifico placidoque fulgentem videremus, hinc iustitia, illinc fortitudine, hinc temperantia prudentiaque lucentibus! Praeter has frugalitas et continentia et tolerantia et liberalitas comitasque et -quis credat?- in homine rarum humanitas bonum, splendorem illi suum adfunderent. Tunc providentia cum elegantia et ex istis magnanimitas eminentissima quantum, di boni, decoris illi, quantum ponderis gravitatisque adderent! quanta esset cum gratia auctoritas! Nemo illam amabilem qui non simul venerabilem diceret...


(Epist. 115, 2-3)                


Los rasgos de esta visión reaparecen siempre que se contempla a la Filosofía, a la Verdad, etc. Cfr. Erasmao, Opera omnia, Lugduni, 1707, tomo X, 1461 B-C; Opus epistolarum, ed. cit., t. VII, pág. 193, etc.

 

47

A Lucilio, 75, 1.

 

48

A Lucilio, 75, 4.

 

49

A Lucilio, 114, 1-3.

 

50

Sed ne ad aliud quam de quo agitur, abducar, nos quoque has apes debemus imitari et quaecumque ex diversa lectione congessimus, separare, -melius enim distincta servantur;- deinde adhibita ingenii nostri cura et facultate in unum saporem varia illa libamenta confundere, ut etiam si apparuerit, unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum est, appareat. Quod in corpore nostro videmus sine ulla opera nostra facere naturam: alimenta, quae accepimus, quamdiu in sua qualitate perdurant et solida innatant stomacho, onera sunt; at cum ex eo, quod erant, mutata sunt, tum demum in vires et in sanguinem transeunt. Idem in his, quibus aluntur ingenia praestemus, ut quaecumque hausimus, non patiamur integra esse, ne aliena sint. Concoquamus illa: alioquin in memoriam ibunt, non in ingenium. Adsentiamur illis fideliter et nostra faciamus, ut unum quiddam fiat ex multis, sicut unus numerus fit ex singulis, cum minores summas et dissidentes computatio una comprehendit. Hoc faciat animus noster: omnia, quibus est adiutus, abscondat, ipsum tantum ostendat, quod effecit.


(A Lucilio, 84, 5-7)