Art. 1.us Prioratum Sti Adriani, quem tenet archaldus regis Navarriæ, cui fuit concessus prioratus per Hugonem abbatem, revocet domnus abbas ad se vel faciat revocari.
Art. 2.us Girardus Petri tenet duos prioratus conventuales, prioratum de Nazara et prioratum Sti Isidori, nec potest sufficere utrique, quia distant ad invicem per v dietas vel circa et dictus —335→ prioratus de Nazara plurimum est obligatus. Diffiniunt quod domnus abbas ponat priorem in altero de prioratibus istis.
Art. 3.us Apud Civitatem Roderici est prior diffamatus de incontinentia et administratione in spiritualibus et temporalibus et sunt ibi multa alienata per istum et ejus prædecessores suos (sic). Diffiniunt quod ordinet de hoc domnus abbas prout viderit expedire.
Apud Villam viridem est prior qui male administrat et sunt multa alienata per istum et prædecessores suos. Definiunt quod ordinet de hoc domnus abbas prout viderit expedire.
Art. 4.us Apud Villam francam fuit Dominicus Martini, qui multas alienationes ibi fecit. Diffiniunt quod proclametur in capitulo et puniatur ad arbitrium domini abbatis. Domus est in malo statu. Ordinet domnus abbas prout viderit expedire.
Apud Vallem viridem sunt tres monachi cum priore et tredecim prebendarii, et prior institutus est per camerarium, non per abbatem. Diffiniunt quod ordinet de eo domnus abbas.
Art. 5.us Apud Columbarium est prior qui multa alienavit. Item recepit multos fugitivos aliorum locorum absque licentia suorum superiorum de incontinentia diffamatos. Item in dicto loco est Petrus Johannis, monachus, de incontinentia et incestu graviter diffamatus, inobediens et rebellis visitatoribus missis. Item prior non venit ad capitulum, licet fuisset eidem a visitatoribus iujunctum. Item recepit quamdam mulierem in monialem et donatam dicti loci et aliquos alios donatos. Diffiniunt quod dictus prior bona fide studeat revocare omnia alienata a se et prædecessoribus suis, et si de cetero aliqua alienaverit, noverit se ipso facto amotum. Item difiiniunt quod omnes fugitivos a domo sua ejiciat; nisi fuerint ejecti, nec eos de cetero vel moniales vel donatos dicto[s] in prioratu admittat, sed monialem quam recepit excludat et de suo satisfaciat ad cognitionem visitatorum illius anni.
Art. 6.us De prioratu de Vimeriis consulum difiinitores quod donmus abbas et conventus scribant regi Portugaliæ7 quod cantor Bracarensis tenet prioratum de Vimeriis contra voluntatem —336→ ipsorum, nec cultum divinum, ut debet, vult ibidem per monachos exerceri. Unde supplicent ei vel quod sibi faciat obedire vel compellat eum quod sustineat ipse quod ponatur alius prior in prioratu prædicto.
Art. 7.us Priorem de Turiac, quia non fuit per domnum abbatem institutus et quia est de incontinentia diffamatus et quia tenet monachum homicidam, diffiniunt amovendum et monachum per visitatores graviter puniendum.
Art. 8.us Item diffiniunt quod prior de Bodino multa alienavit; proclametur in capitulo et inde graviter arguatur et præcipiatur quod alienata quam citius revocet, et ne de cætero sub pœna amotionis a prioratu aliqua bona alienare presumat; et quid inde fecerit per visitatores, cum venerint, veritas diligentes inquiratur.- (P. 36-37.)
Quoniam prior de Bodino obligavit ornamenta ecclesiæ et de incontinentia inventus est a visitatoribus publice diffamatus, diffinimus ipsum ab administratione sui prioratus amovendum et puniendum secundum statuta capituli generalis.
Item prior Sti Martini de Junia multa alienavit sine causa; citatus fuit per visitatores, ad capitulum non venit, nec se excusavit. Item confessus est visitatoribus quod præsentationes ecclesiarum vendidit et ex eis pecuniam recepit; ipsum tanquam simoniacum et dilapidatorem diffinimus amovendum.
Item prior Vallis viridis multa alienavit sine causa et quatuor præbendas contra prohibitionem visitatorum recepit; diffinimus ipsum amovendum, nisi aliter domnus abbas ex certis causis de ipso duxerit ordinandum. Alia per visitatores sunt correcta.- (P. 75.)
Visitatores [anni sequentis]... In Hispania domnus Martinus, dominus in ordine, et domnus Joanues, prior Sancti Victoris Nivernensis8.
—337→Priores Hispaniæ coram visitatoribus expresse juraverunt et litteras suas super hoc patentes dederunt, quæ in prioratu Karionensi sunt depositæ, quod de cætero clericos seculares non reciperent, sed monachos loco ipsorum secundum facultates locorum instituent. Domnus abbas et diffinitores hoc approbant et confirmant.
Scribat domnus abbas procuratori ordinis in curia Romana malitiam prælatorum hispanorum, ut impetret contra ipsos.
Scribat domnus abbas regi Portugalliæ quod non permittat domum de Vimeriis occupari vel occupatam retineri a decano Bracare.
Subprior Nazariensis de incontinentia diffamatus per camerarium Hispaniæ amoveatur et ad locum alium transferatur.- (P. 86.)
Visitatores... In Hispania camerarius Hispaniæ, quæ hoc anno fuit visitata.
Art. 1.us Priores Villæ viridis et de Podio alienaverunt quasdam possessiones ad vitam et quasdam ad longum tempus et male administrant secundum relationem visitatorum. Citantur dicti priores quod, omni occasione postposita, presentes sint personaliter apud Cluniacum in capitulo generali.
Art. 2.us Inquirant visitatores futuri si prior de Bodino debita domus visitatoribus anni præteriti occultavit, et si sic, ipsum citant personaliter ad sequens capitulum generale.- (P. 96.)
Visitatores in Hispania et Guasconia, domnus Martinus de ordine et prior de Medicino9.- (P. 97.)
—338→Visitatores [designati in capitulo generali anni 1266] in Hispania et Wasconiæ, camerarius Wasconiæ et prior de Medicino. (P. 104.)
Diffinitiones visitationis Hispaniæ et Wasconiæ facie per camerarium Wasconie et de Villa viridi.
Prior Sti Ysidori proclametur in capitulo, quia non fecit reparari quedam edificia domus suæ, sicut fuerat ei injunctum a visitatoribus, et injungatur ei quod emendet. Item proclametur idem prior, quia dedit quosdam redditus prioratus sui ad vitam hominis et injungatur et quod revocet infra capitulum generale.
Scribat domnus abbas camerariæ Hispaniæ quod cum ex relatione visitatorum intimatum fuerit capitulo generali quod ipsi quosdam redditus prioratus sui dedit ad vitam hominis contra statuta capituli generalis, idem camerarius præmissa infra capitulum generale studeat revocare.
Scribat domnus abbas camerario Hispaniæ quod illos quatuor monachos de Nagera qui confederati ad invicem fuerant, quod si aliquis eorum removeretur e dicto loco, quod irent ad regem et quod, invito priore, ibidem morarentur; idem camerarius eos ita puniat quod alii monachi talia non præsumant et ad diversa loca eos mittat.
Item moneatur prior de Nagera quod in suscipiendis hospitibus et militibus taliter se habeat ne silentium in claustro vel alibi seu officium divinum propter illos non conturbetur.
Fratres Petrus Garsiæ et Joannes de Gallinis commorantes apud Columbarium, quia diffamati sunt de incontinentia, a camerario Hispaniæ regulariter puniantur et ad loca diversa mittantur moraturi.
Cum per visitatores Hispaniæ fuerit provisum et per priores locorum nostrorum dictæ terræ etiam approbatum ut nullus prebendarium recipiat in locis sibi commissis, cum ex hoc domus nostræ in Hispania multa sustinuerint incommoda et jacturas.
Item curo per eosdem provisum fuerit quod nullus ascenset ultra annum prædictarum domorum redditus vel proventus, —339→ item cum per eosdem prohibitum fuerit et provisum ne aliquis mutuum contrahat ultra summam in quadam littera contentam et taxatam, sigillis quorumdam priorum sigillatam, nisi de camerarii dictæ terræ licentia speciali, nos dictam provisionem approbamus et etiam confirmamus et ita volumus et præcipimus quod dicta provisio in posterum observetur et quod omnes priores dictæ terræ qui non apposuerunt sigilla sua, apponant in littera supradicta.
In Hispania et Wasconia deficiunt multi monachi.
Cætera sunt in bono statu.- (P. 112-113.)
Visitator in Hispania, camerarius Hispaniæ.
Art. 1.us Diffinimus quod domnus abbas committat domum de Artoio domino de Turre, si voluerit complere ea quæ promittit, cum promittat ibi facere multa bona, hoc salvo quod prius apponatur consilium in insula Corruxii10, quam domnus de Turre occupat in prejudicium dictæ domus.- (P. 117.)
Visitatores in Hispania et Wasconia, de Karinac11 et de Bodino priores.- (P. 118.)
Infrascripti visitatores hoc anno [1273] mittantur:
In Hispania camerarius,... quoniam anno præterito visitata fuit per de Karinaco et Najarensem priores.- (P. 122.)
Art. 1.us Quoniam, secundum relationem visitatorum, prior de Salamantica negligens est in administratione temporali, scribat sibi domnus abbas quod infra sequens capitulum generale in spirituali et temporali administratione taliter se habeat quod de negligentia non debeat argui, sed potius de diligentia commendari.
—340→Caetera sunt in bono statu.- (P. 128.)
Visitatores in Hispania... domnus Eustorgius et decanus Celsiniarum12.- (P. 129.)
Visitatio Hispaniæ per domnos Gerardum Sti Orientii13 et Arnaldum Sti Licerii14 priores.
Art. 1.us Prior de Carrione ponat priorem in domo de Formesta15 vacante et quæ destructa sunt edificia reparentur.
Art. 2.us In domo Sti Isidori instituantur prior et subprior qui ibi desunt, et quia subprior fuit inobediens visitatoribus, qui vocaverunt eum responsurum super pecunia prioris defuncti quam dicebatur habere et non venit, sed dicitur aufugisse, iujungat domnus abbas camerario quod ipsum diligenter quærat et capiat, si invenitur, et de ipso faciat secundum quod abbas duxerit ordinandum.
Et quia vineæ incultæ sunt secundum relationem visitatorum et domus obligata in ducentis marbociniis, injungat domnus abbas priori instituendo quod vineas excoli faciat et solvat debita juxta posse.
Art. 3.us In Villa viridi solent esse quatuor monachi; cum non sint ibi nisi duo, quorum unus illiteratus est, deferens tonsuram et habitum monachalem, ablato sibi habitu monachali, conferatur sibi habitus conversi et ponatur ibi numerus consuetus monachorum16.
Art. 4.us Prior de Salamantica alienata per prædecessores suos revocet pro posse suo et super hoc ejus diligentia vel negligentia per visitatores vel camerarium domno abbati in sequenti capitulo referatur.
—341→Art. 5.us In domo Vallis viridis instituatur prior et inhibeat sibi domnus abbas no de cætero recipiat ibi prebendarios, et quia multitudo talium onerosa est loco illi, diminuat bono modo, secundum quod melius poterit, numerum illorum jam ibi receptorum.
Art. 6.us In domo Sti Martini de Junia instituatur prior qui alienata revocet, que tanta sunt quod fere domus destructa est et inhibeat domnus abbas dicto priori instituendo et aliis omnibus prioribus no coram ordinariis respondeant, sed per privilegia ordinis viriliter se deffendaut et quod tales habeant monachos suos, no deinceps utantur vestibus cissis (sic) ante et retro et alias (sic) irregularibus et super hoc excessu camerarius et priores camerariæ in capitulo proclamentur.
Art. 7.us Apud Bondinum mittat domnus abbas priorem et sint ibi tres monachi cum priore. Cætera sunt in bono statu.- (P. 131-132.)
Visitator in Hispania, camerarius Hispaniæ.- (P. 136.)
Hec est visitatio de Casserra facta per nos de Alboro17 et Clunizeto (?) priores, anno Domini Mº CCº LXXVIIº.
In primis invenimus conventum de Casserra multum devotum et ecclesie Cluniacensi fideliter obedientem. Ibi debent esse XII monachi in conventu, preter priorem dicti loci, et non sunt nisi VII monachi. Unde propter paucitatem et defectum monachorum ibidem raro celebratur missa matutinalis et ibidem fit elemosina et hospitalitas secundum quod dictus locas potest sustinere.
Item de temporalibus invenimus quod ibi non est bladum nec fuit a Nativitate Domini, nisi fuerit emptum vel mana levatum, propter tempestatem que fuit ibi, ut nobis dictum fuit. De domo autem habet dicta domus usque ad messes. Item prior nimis est —342→ consuetus morari extra domum et conventum de Casserra. Item de debitis nichil potuimus scire a priore dicte domus, quia non invenimus eum in dicta domo et expectavimus eum per IIIIer dies. Conventus vero dixit quod dicta domus debet in certis debitis CCC libras barcilonenses, et quando prior, qui nunc est, recepit dictam domum, debebat LXXV libras solum et debebantur dicte domui XL libre.
De predictis CCCtis libris debentur Judeis de Vico ad usuram XV libre et Judeis de Barcilona debentur XVII libre et XX solidi ac Judeis de...18 debentur XV libre, pro quibus debitis solvendis sunt fidejussores homines castri de Cresello et alii homines dicte domus de Casserra. Pro residuo vero dictarum CCC librarum sunt obligati redditus de castro Creisselli et redditus de Valez. Item est obligata bajulia de Prato narbonensi. Item redditus de Sagarra.
Item ecclesia de Creisello consuevit conferri per priorem de Casserra. Nunc autem de novo contulit eam archiepiscopus de Tarragona19 cuidam clerico in prejudicium ecclesie et domus de Casserra.
Item prioratum de Bleda, qui inmediate subest domui de Casserra, consueverunt tenere monachi. Nunc autem ponuntur ibi clerici seculares in rectores. Item invenimus quod dictus prior fecit emptionem redituum. Cetera sunt in bono statu.
Item quia nos non invenimus dictum priorem de Casserra, diximus, in capitulo conventu presenti, quod ipse prior iret ad instans Cluniacense capitulum et duceret secum aliquos monachos apud Cluniacum proficendos (sic) et portaret sensum (sic) quam (sic) debet ecclesie Cluniacensi.
Isti prioratus seu castra sunt Sancti Petri de Casserra. In archiepiscopatu de Cartagine20 est castrum de Creisello. Item castrum de Boranco. Item castrum de Roda, cum eorum ecclesiis. Item in dyocesi Barcilonensi est prioratus Sancti Poncii. Item Sanctus Petrus de Clarano. Item in dyocesi de Vico est ecclesia —343→ Sancti Petri de Mirabello. Item Sanctus Romanos. Item ecclesia de Villa nova et Sanctus Vincencius de Riperia. Item de Bledo. Item in dyocesi Tolosano est prioratus de Sancta Sophia. Item Sanctus Nicholaus de Heremitis21. (Original à la Bibliothèque nationale, Nouv. acq., lat. 279, fol. 10)22.
Art. 1.us Quoniam per relationem visitatorum Angliæ, Hispaniæ, Lombardiæ, relatum est quod domos in ipsis terris existentes sunt gravatæ, desolatæ et destructæ pro majori parte et restauratione ac reparatione spirituali ac temporali indigent non modica, domnus abbas apponat consilium quod viderit expedire.- (P. 149.)
Visitatores in Hispania, de Nadres et Salemanca priores.- (P. 152.)
1282. Visitatores in Hispania, Nazarensis et de Sti Christophoro priores.- (P. 161.)
1283. Visitatores in Hispania, de Ryniaco23 et de Chandiaco24 priores.- (P. 175.)
Hec est visitacio Yspanie facta per camerarium. 1285 (?)
In domo Sancte Marie Ville franche sunt ibi VI monachi et clerici prebendarii, et est domus obligata debitis et est ibi defectus papis et vini et diurnum officium bene ibidem perficitur. Et —344→ fere major pars domus est alienata per priores qui pro tempore fuerunt.
In domo Vallis viridis sunt duo monachi et plures prebendarii et domus abet sufficienciam usque ad novum. Tamen prior est de incontinencia disfamatus.
In domo Sancti Vincencii de Palunberio sunt IIIIor monachi et clerici prebendarii et divinum officium bene ibi perficitur, et domus abet sufficienciam panis et vini usque ad novum. Tamen prior de incontinencia est publice disfamatus.
Domus Sancti Martini de Junia est in malo statu in temporalibus et spiritualibus.
Domus Ville viridis est occupata maliciose per dominam reginam et non moratur ibi monacus. Unde, secundum quod scripsimus vobis anno preterito, necesse est ut per vestras literas suplicetis domino regi ut dictam domum facial ordini restitui et istud non tradatis oblivioni.
In domo Sancti Ysidori sunt octo monachi et abet domus panem et bonum usque ad novum. Alia sunt in bono statu, excepto quod major pars bonorum domus est alienata per priores qui pro tempore fuerunt.
Domus Sancti Romani est in bono statu et sunt ibi tres monachi.
Domus Sancti Vincencii de Salamantina est in malo statu in spiritualibus et temporalibus et omnia bona domus ita sunt distructa (sic) et alienata quod in visitacione nostra ibidem nullum potuimus habere ad hec, nisi quia octoritate vestra commisimus dictam domum cuidam burgensi Salamantino, speciali amito ordinis, qui bona fide et per suas literas patentes promisit nobis omnia alienata pro posse revocare et omnia jura vestra persolvere et ad bonum statum reducere dictam domum et persolvere nobis censam vestram de IIIIor annis preteritis, videlicet VI marcas argenti.
Noveritis, pater et domne, quod de mandato vestro accessimus personaliter ad domum vestram Najarensem et secundum quod scripsistis nobis per vestras literas patentes, fecimus diligenter inquisicionem de illis que continebantur in quadam litera de papiro inclusa, sigillo vestro sigillata contra priorem dicti loci. —345→ Et facta inquisicione diligentes, invenimus per confessionem conventus, prestito ab omnibus juramento in pleno capitulo Najarensi, quod dicta litera de consciencia seu de consilio ipsorum nunquam emanaverat et quod nulla eorum que priori oponebantur erant vera, exceptis quibusdam alienacionibus quas prior fecerat, necessitate compulsus, pro magnis et arduis monasterii debitis persolvendis et excepta transgressione silencii, quod non servatur alicubi prout decet. Et invenimus quod non erat ibi suficiencia monachorum secundum tempora retroacta. Tamen erant ibi XVIII monachi et servicium divinum bene perficiebatur ibidem. Item abuimus per confessionem conventus quod Martinus Garsie, qui tunc temporis erat subprior Najarensis et sacrista, abuit sigillum conventus et fecit quales literas voluit et sigillavit sine assensu conventus et usurpavit quedam privilegia, que si amituntur, potest converti in magnum ordinis detrimentum. (Original à la Bibliothèque nationale, Nouv. acq. lat. 2275, fol. 14.)
Regina Hispaniæ occupavit domum Villæ viridis. Scribat domnus abbas ut, si fieri poterit, dicta domus ad jus et proprietatem Cluniacensis ecclesiæ revertatur et saltem possessionem recipiat quam de facto amisit.
Possessiones et jura domus Sti Ysidori pro magna parte sunt alienata. Scribat domnus abbas camerario ut, quantum possibile est, consilium apponat.
Quia prior de Valle viridi est de incontinentia diffamatus, diffiniunt diffinitores quod a prioratu amoveatur et domnus abbas provideat dicto loco.
Item quia prior Sancti Vincentii de Palumbario est de incontinentia diffamatus, difiiniunt etiam et de isto quod amoveatur.
Cum illustrissimus vis rex Hispaniæ25 instantes petat domum —346→ Sti Martini de Junia conferri donno Gomerio Garsiæ, viro honnestissimo (sic), ut dicitur, et amito ordinis speciali et inter regis clericos locum excellentiorem tenenti, et camerarius Hispaniæ statum domus nobis scripserit talem videlicet quod possessiones ita universaliter alienatæ sunt per priores qui pro tempore fuerunt quod hæredes fundatorum loci de quorum eleemosynis fundata fuit ecclesia ab antiquo dictas possessiones sic alienatas jam petierant a rege et adhuc petunt sibi assignari, unde cum non sit locus alteri remedio, nec per aliquem de ordine possit remedium adhiberi, decernunt diffinitores quod domnus abbas petitioni dicti regis annuat in hoc casu, maxime cum dictus clericus securitatem offerat per procuratorem presentem ad hoc specialiter constitutum et destinatum omnes alienationes per malos administratores factas revocare, omnia jura domus manu tenere et contra omnes adversantes domui manum porrigere adjutricem. Promittit etiam monachorum numerum ibi consuetum tenere, pensionem debitam ab antiquo integraliter et sine difficultate solvere et generaliter promittit facere quidquid prior, monachus ordinis, in aliquo prioratu ordinis, maxime quantum ad Dei servicium, velle et facere consuevit.- (P. 184.)
Visitatores in Hispania, de Sancto Reveriano26 et de Morlano27 priores.- (P. 185.)
Quia relatio facta per camerarium Hispaniæ super visitatione facta ibidem semiplene et minus perfecte facta est, provideat domnus abbas quod anno venturo dicta provincia melius et plenius visitetur.- (P. 192.)
Visitatores in Hispania, de Sto Christophoro et de Sto Joanne de Vassellis28 priores.- (P. 194.)
—347→Provincia Hispaniæ hoc anno visitata non fuit.- (P. 201.)
Visitatores in Hispania, de Karinac et de Mollanis priores.- (P. 202.)
Retulit visitator Hispaniæ quod quidam burgensis, qui tenuit domum de Salemanca, eam tradidit cuidam militi et quidquid juris vel possessionis habebat, transtulit in eumdem. Refert etiam quod domum Sancti Martini de Junia occupavit quidam miles authoritate vel temeritate propria.
Domum Villæ viridis occupavit minister regia authoritate propria. Scribat domnus abbas regi Hispaniæ ut, memor salutis et motus ratione, non permittat in regno suo domos Cluniacensis ordinis ita partim et indifferenter a quibuslibet occupari. Scribat nichilorninus camerario Hispaniæ ut talia contra ordinem fieri impedire non negligat et jam enuntiata studeat pro viribus retractare.- (P. 208.)
Visitatores in Hispania, de Sancto Isidoro et de Roseriis29 priores.- (P. 209.)
Provincia Hispaniæ non fuit anno isto visitata.
Cum per relationem fide dignorum ad diffinitores capituli generalis pervenit quod ordo Cluniacensis in partibus Hispaniæ spiritualiter et temporaliter sit collapsus, præcipiunt diffinitores prædicti ut visitatores dictæ provinciæ in spiritualibus et temporalibus —348→ et omnibus aliis inquirant diligenter veritatem et quæ per eos corrigi potuerint, corrigant secundum discretionem a Deo sibi datam. Ea vero qure majori correctione viderint esse digna, referant ad capitulum generale.
Cum monachi prioratuum Hispaniæ, Alemanniæ et Lombardiæ propter longam locorum distantiam a moribus ecclesiæ Cluniacensis in multis discrepant et dum accedunt apud Cluniacum grave videtur eisdem moribus Cluniaci conformare, diffinitores, salubriter super hoc providentes, ordinant et statuunt quod de qualibet istarum provinciarum sex vel octo monachi, quos camerarii ipsorum minus perfectos viderint, apud Cluniacum mittantur moraturi, ut ibidem in observantiis regularibus instruantur et totidem de Cluniacensis ecclesiæ loco ipsorum honnesti etiam et maturi ad easdem provincias transmittantur, ut instruant monachos in ipsis provinciis existentes et revocentur et mutentur quoties domnus abbas viderit expedire30.- (P. 228.)
Visitatores in Hispania, Joannes de ordine et prior de Bordo31. - (P. 229.)
Quia prior Sancti Isidori de dilapidatione, incontinentia, rebellione et inobedientia et de subvertendo ordine in Hispania et ab obedientia Cluniacensis ordinis subtrahendo legitime est convictus et super hiis omnibus monitus et requisitus quod ad obedientiam ordinis et correptionem visitatorum veniret, contumaciter facere noluit, propter quod etiam excommunicatus extitit a visitatoribus ibi missis, et sunt hæc omnia vicinis locis eidem prioratus manifesta, dictum priorem deponunt diffinitores a prioratu prædicto, ordinantes et diffinientes quod domnus abbas de priore idoneo ordinet prioratum, qui viriliter contra dictum priorem et alios malevolos seipsum, prioratum etiam et jura prioratus deffendet.
—349→Quia prior de Palombariis de incontinentiæ vitio est multipliciter diffamatus et fama probata exivit coram visitatoribus contra ipsum, qui, citatus ad capitulum per visitatores prædictos, venire non potuit, infirmitate detentus, ordinant diffinitores quod domnus abbas procedat contra dictum priorem prout melius viderit procedendum.
Quia frater Petrus, quondam prior de Palombariis, multos redditus dicti prioratus alienasse dicitur minus juste, qui, citatus super his per visitatores, ad capitulum venire noluit, diffiniunt diffinitores quod per camerarium Hispaniæ citetur iterum coram domno abbate et sociis in ordine apud Cluniacum, pœnam pro meritis recepturus.
In domo de Bodino sunt duo monachi de incontinentia non modicum diffamati. Præcipiunt diffinitores camerario Hispaniæ quod illos monachos sufficienter correptos ad alium locum Cluniacensis ordinis transmittat locoque ipsorum duos alios ibi mittat.
Quia in prioratu Sancti Martini de Jugna, quem regina Hispaniæ32 detinet occupatum, septem sunt monachi de incontinentia diffamati, provideat camerarius Hispaniæ meliori modo quo poterit quod monachos de illo loco removeat et alios idoneos ibi mittat, et quia unus dictorum monachorum, nomine Dominicus Andree, ordinem prodiderat, propter quod fuerat per visitatores citatus ad capitulum generale, precipiunt diffinitores, cum non venerit, nec per se miserit, quod camerarius Hispaniæ ipsum, si possit, capiat seu capi faciat et apud Cluniacum captum mittat pœnam pro meritis recepturum; et si hoc non possit fieri per eumdem, puniat eum alias prout melius viderit puniendum.
Quia in prioratu de Karione tres sunt monachi, videlicet Michael de Tauro, Joannes Pontis, Domin[ic]us de Galircis, qui citati fuerunt coram domno abbate Cluniacensi defuncto, processuri super quibusdam articulis quos contra camerarium qui erat tunc temporis, qui opponebant venientes contumaciter et sine licentia recesserunt, præcipiunt diffinitores camerario Hispaniæ quod citet iterum dictos monachos coram domno abbate et sociis —350→ in ordine apud Cluniacum ut infra duos menses postquam hæc diffinitio per camerarium aut per mandatum ejusdem fuerit notificata eisdem, personaliter compareant, pœnam pro contumacia recepturi et se etiam purgaturi super quadam conspiratione quam fecisse dicuntur contra camerarium qui tunc erat.Quia abbatia Corneliana se subtraxit omnino a subjectione Cluniacensis ecclesiæ, provideat domnus abbas qualiter dicta abbatia et alia loca in Hispania et alibi a dicta subjectione se subtrahentia, quod ad ordinem reducantur et subjiciantur eidem. Verum, cum abbas illius abbatiæ propter contumaciam et inobedientiam manifestam fuerit excommunicatus de novo a visitatoribus ibi missis, publicatus et denuntiatus etiam in capitulo Karionensi, precipiunt diffinitores camerario Hispaniæ ut ipsum per se vel per alium excommunicatum in sua abbatia, si fieri possit, denuntiet, necnon alibi in locis contiguis et vicinis33.
Quia in prioratu de Nagera conventus dicti loci in saginna et vestiario defectum patitur non modicum, diffiniunt diffinitores quod prior dicti loci accensata et alias alienata et translata in alios de bonis pertinentibus ad officia vestiarii et pictantiæ revocet et ad manum suam una cum aliis bonis ad officia hujusmodi spectantibus teneat et dicto conventui in vestiario et pictantia provideat competenter, præcipiunt iterum diffinitores priori dicti loci necnon aliis prioribus in Hispania constitutis ne domos, grangias, decanatus et maneria, decimas, jura et possessiones alias prioratuum prædictorum ad perpetuum vel ad vitam aut etiam ultra biennium accensent, admodieht vel ad firmam tradant sine consilio et assensu conventuum et camerarii dictæ terræ. Caveat tamen camerarius ne in talibus consentiat sino causa rationabili et honnesta, si pœnam depositionis voluerit evitare, præcipientes diffinitores prædicti quod jam accensata in Hispania priores qui nunc sunt studeant revocare34.
Item quia prior de Nagera, qui nunc est, super incontinencia est delatus, nec ad plenum convictus, præcipiunt diffinitores camerario Hispaniæ quod dicto priori injungat, quam cito istius —351→ copiam habere potuerit, ut conjuncta manu sui ordinis coram camerario de hujusmodi vitio se expurget.- (P. 248-251.)
Quia constitit diffinitoribus per relationem visitatorum Hispaniæ quod Rodericus Roderici per falsi suggestionem et contra statuta papalia prioratum Sanctæ Agathæ Civitatis Roderici obtinuit et quia de ordine nostro non existit et antequam esset monachus de ordine nostro longo tempore frater Minor extitit et quia etiam, citatus ad capitulum generale, non venit, ipsum difnitores a dicto prioratu deponunt, præcipientes nihilominus camerario Hispaniæ quod ipsum de cætero in ordine non admittat35.- (P. 256.)
Visitatores in Hispania, magister Raymundus de Barra et prior de Rupe forti36.- (P. 257.)
Visitatio Yspanie facta per camerarium ejusdem provincie et per priorem de Palumbariis anno Domini Mº CCº nonagesimo secundo.
Apud Vimerios sunt duo monachi cum priore et officium divinum competenter fit ibidem secundum modum terre et numerum monachorum. Prior dicti loci habet magnam questionem cum irchiepiscopo Bracharensi37, qui vult sibi domum dictam subicere et sustrahere a juridicione ordinis Cluniacensis. Dictus prior habet victualia usque ad fructus novos. Nichil debet.
Apud Bodinum sunt duo monachi. Regina tenet dictam domum. Episcopus Tudensis38, cancellarius domine regine, intendit facere quamdem (sic) compositionem cum domno abbate supe dicta domo. Quare factum dicte domus alias non possunt visitatores plenius explicare. Dictus episcopus reparat domos.
Apud Palumbarium sunt octo monachi cum priore. Correximus corrigenda et ordinavimus facta dicte domus et sunt ibi cotidie III misse et in aliis spiritualiter est in bono statu. Dicta domus debet quingentos marbutinos.
—352→Prior de Ratis, qui subest inmediate priori de Karitate39, noluit nos recipere ad visitationem; recepit tamen curialiter ad hospitalitatem.
Apud Vallem viridem est unus monachus cum priore et duodecim prebendarii. Sunt ibi due misse, major et matutinalis. Spiritualiter est in bono statu. Prior dicti loci, scilicet Girardus, diffamatus est de incontinentia et publicæ tenet meretricem et habet peccuniam ad mensam mercatorum, ut retulerunt nobis monachi de Villa franca, qui sunt testes in carta. Domus nichil debet nisi propter defectum vitualium.
Apud Villam francam sunt X monachi cum priore. Officium divinum bene fit ibidem. Domus debet qui[n]gentos marbutinos. Correximus corrigenda.
Apud Sanctum Romanum sunt duo monachi cum priore. Spiritualiter fit ibidem bene divinum officium. Domus nichil debet.
Apud Sanctum Ysidorum sunt IX monachi cum priore. Prior noluit venire ad visitatores, licet esset prope, nec se excusavit. Officium divinum minus competenter fit ibidem, ex eo quod non est ibidem cotidie matutina missa. Prior parum moratur ibidem et procurator similiter. De [...]40 monachis, IIII jacent in dormitorio, alii extra dormitorium. Non est ibi sacrista, nec elemosinarius, licet sint ibi redditus ad hoc deputati; quos prior tenet ad manum suam. Ministratur minus bene in officio sacristie et elemosinarie. Prior arrendavit Sanctam Eulaliam usque ad III annos, de qua recepit nongentos marbutinos. Item accensavit domum de Calabacenes41 ad XII annos, de qua habuit M. marbutinos. Non est ibi bladum, nec vinum. Statum domus non potuimus scire prope (sic) deffectum et absentiam prioris.
Apud Karrionem sunt XXIII monachi cum priore. Officium divinum bene fit ibidem. In spiritualibus est in bono statu. Domus debet IIIIor mille marbutinos.
Apud Nazaram sunt XVI monachi cum priore. Divinum officium —353→ bene fit ibidem. Prior dixit nobis quod domus erat obligata, sed noluit nobis exprimere quantitatem, sed dicebat quod bene in hoc apponeret consilium.
Apud Zamoram, que subest Marcigniaco42 , sunt duo monachi. Faciunt officium divinum prout decet. Quidam miles tenet domum; bene administratur.
Abbatia Corneliana alienata est.
Salamantica, Villa viridis, Sancta Aggata Civitatis Roderici, Sanctus Martinus de Juvia a laycis detinentur. (Original à la Bibliothèque nationale, Nouv. acq. lat. 2279, fol. 13.)
Quia fere tota cameraria Hispania (sic) est in malo statu in spiritualibus et temporalibus, ita quod non est spes quod possit resurgere, nisi celeriter consilium apponatur, diffiniunt diffinitores quod dominus abbas celere consilium apponat secundum quod sibi viderit melius expedire.- (P. 269.)
Visitatores in Hispania, de Marciaco43, Clermontensis diœcesis, et de Sancto Ysidore (sic) priores.- (P. 273.)
Quia Geraldus, prior de Valle viridi, tenet publice meretricem et est alias de incontinentia graviter diffamatus et pecuniam tenet penes mercatores, prout retulit visitator, et citatus per visitatorem ad præsens capitulum non venit, nec se etiam excusavit, diffiniunt diffinitores quod veniat apud Cluniacum, pœnam pro meritis de tantis excessibus recepturus et nunquam ad dictam provinciam reversurus, et provideat domnus abbas domui de priore.
—354→Quia prior de Nagera quantitatem debitorum suorum visitatori noluit explicare et cum dicatur quod dicta domus a dicto priore est diversis debitoribus obligata, licet dictus prior firmiter recreditur, persolvere potest debita dictæ domus, ordinant diffinitores quod domnus abbas scribat dicto priori quod dicta debita solvat infra terminum sibi a domno abbate prefigendum; alioquin ordinet domnus abbas de domo prout viderit ordinandum.
Quia abbatia Corneliana a subjectione Cluniacensis ordinis se subtraxit omnino, apponat domnus abbas consilium prout alias fuit diffinitum et sibi viderit expedire.
Quia prioratus de Sal[a]ma[n]tica, Villa viridi, Sancta Agatha, Civitatis Roderici et de Sancto Martino de Junia contra statuta papalia a secularibus detinentur, apponat domnus abbas super hoc remedium opportunum.Quia per priorem de Karrione, qui anno isto extitit in Hispania visitator, non potuerunt scire diffinitores de statu domus suæ ad plenum veritatem et quædam fuerunt diffinitoribus relata per litteras universitatis Karrionensis, que tangunt alienationem et obligationem bonorum dictæ domus, ordinant diffinitores quod domnus abbas transcriptum litterarum mittat visitatoribus in Hispania deputatis, qui super contentis in dictis litteris domum spiritualiter et temporaliter tangentibus inquirant cum diligentia veritatem.
Quia prior Sancti Ysidori in Hispania, citatus personaliter per litteras domni abbatis, ad præsens capitulum generale non venit, nec sufficienter excusavit et prior de Karrione denuntiavit diffinitoribus quod dictus prior Sancti Ysidori anno præterito quasdam litteras falsas et subrepticias nomine dicti prioris Karrionensis et contra statum suum diffinitoribus presentavit, et licet dictus prior Karrionensis dictas litteras subrepticias, prout dicitur, diffinitoribus ostenderit et in eorum præsentia juraverit quod dictæ litterae de ejus conscientia nullatenus emanarunt, quia tamen diffinitores propter dicti prioris Sancti Ysidori absentiam non potuerunt scire de prædictis veritatem, diffiniunt quod dictus prior Sancti Ysidori veniat apud Cluniacum infra festum Sancti Michaelis ad satisfaciendum domno abbati de contumacia supradicta et super falsitate dicto priori Karrionensi precipiunt —355→ diffinitores quod ad dictum terminum apud Cluniacum compareat competenter.
Cætera sunt in bono statu.- (P. 280-281.)
Visitatores in Hispania, de Villa franca et de Sancto Romano de Pennis priores.- (P. 292.)
Quia constat per diffinitionem anno præterito factam quod Petrus Flachardi de Belna contumax fuit, quia, citatus per litteras domni abbatis, non venit et diffinitione anni præteriti citaverunt eum in festo beati Michaelis preterito ut compareret apud Cluniacum de contumacia et inobedientia domno abbati satisfacturus et fratri Joanni, quondam camerario Hispaniæ, responsurus super quadam litttera nomine dicti camerarii per dictum Petrum diffinitoribus presentata, quam dictus camerarius falsam et subrepticiam asserebat, ad quam diem sibi assignatam non comparuit, nec se excusavit, diffiniunt diffinitores quod per domnum abbatem excommunicetur, sua contumacia exigente. Item quod dimittat domum quam acceptavit subjectam prioratui Sancti Isidori vel alias ad arbitrium domni abbatis puniatur.
Quia abbatia Corneliana a subjectione ordinis se subtraxit, precipiunt diffinitores quod dommus abbas super revocatione illius monasterii scribat regi Hispaniæ secumdum quod sibi videbitur faciendum. Precipiunt etiam camerario Hispaniæ quod super hoc sollicitus sit et attentus.
Quia visitatores referunt quod prior de Nagera contraxit mutuum cum judæo, item tradidit quædam maneria et quasdam villas ad vitam hominum, item super incontinentia est diffamatus et quia de praedictis ad plenum diffinitoribus non constabat, diffiniunt diffinitores quod camerarius Hispaniæ, assumpto sibi aliquo priore discreto illius terræ, super prædictis inquirat diligenter veritatem et hoc faciat indilate, ita quod infra festum beati Michaelis inquisitionem factam sigillo suo inclusam domno abbati transmittat et citet ad eumdem terminum priorem sæpedictum quod ad eumdem terminum personaliter apud Cluniacum —356→ compareat. Quod nisi fecerit, contra eum procedetur secundum quod de statutis fuerit procedendum.
Cætera sunt in bono statu, ut dicunt visitatores.- (P. 303, 304.)
Visitatores in Hispania, prior de Karrione et quem secum assumpserit.- (P. 312.)
Quia Hispania per camerarium, visitatorem institutum, anno isto non fuit visitata, nihil super ea diffinitores potuerunt diffinire, et quia camerarius super hujuscemodi defectum legitime se non excusavit, faciat super hoc domnus abbas quod viderit faciendum.- (P. 328.)
Visitatores in Hispania, de Mollanis et de Roseriis priores.- (P. 329.)
Quia Anglia et Hispania non fuerunt visitatæ, nihil super eis diffinitores diffinire potuerunt.- (P. 338.)
Quia quidquid habet ordo in Hispania, pro majori parte est alienatum, prout ad nos est delatum per quamdam litteram missam priori claustrali per archidiaconum Cluniacensem, visitatorem missum in Hispania, qui capitulo generali non potuit interesse, prout in dicta littera continetur, ordinant diffinitores quod in adventu dicti archidiaconi secundum relationem ipsius ordinet dominus abbas de dicta provincia, prout videbitur ordinandum, et super alienatis apponat consilium quod viderit apponendum.- (P. 339.)
Visitatores in Hispania [non fuerunt designati].
Art. 1.us Bona Sancti Isidori sunt quasi alienata omnia. Inde precipiunt diffinitores camerario IIispaniæ quod, quantum commodius poterit, bona dicte domus revocare procuret ad jus et proprietatem —357→ prioratus prædicti, priorem dictæ domus, si necesse fuerit, compellendo.
Art. 2.us Quia domus de Najera in maxima est quantitate pecuniæ obligata, item quia quasi omnia bona dictæ domus sunt alienata et a secularibus detinentur, quæ tamen propter culpam istius prioris inventa sunt ita esse, et cum de priore qui nunc est non speretur quod possit ibidem remedium adhibere, ordinet domnus abbas de dicta domo prout sibi viderit ordinandum.
Art. 3.us Quia prior quondam Sancti Georgii de Navarra44, subditus immediate prioratui de Najera, propter demerita sua et alienationes infinitas et debita plurima quæ contraxit, per priorem de Najera, exigente justitia, extitit destitutus et a prioratu remotus, idem vero in vituperium ordinis per potentiam secularem contra destitutionem de se factam, intrudi se fecit in prioratu prædicto, diffiniunt diffinitores quod super hiis per domuum abbatem Navarræ gubernatori scribatur, ut non permittat illum sic intrusum in prioratu remanere prædicto.
Item ordinant diffinitores quod dictus monachus apud Carrionem mittatur, pœnam pro meritis suscepturus.
Art. 4.us Quia priores de Hispania hactenus consueverunt domos suas et redditus, terras, jura et alia bona ad vitam duorum hominum vel trium ad censam vel ad firmam tradere, vel, quod pejus esset, in perpetuum alienare, vendere et distrahere, ita quod in pluribus locis bona et jura domorum Cluniacensis ordiins in Hispania existentia sunt dissipata totaliter et destructa, diffiniunt diffinitores quod neque camerarius Hispaniæ neque priores vel rectores domorum Cluniacensium in Hispania ubicunque existentium audeant de cætero bona, redditus, jura et jurisdictiones et omnia alia sibi commissa vendere, distrahere, alienare ad vitam cujuscunque vel in perpetuum vel ad censam vel firmam tradere ultra biennium, sine domni abbatis Cluniacensis licentia speciali. Transgressores autem hujus mandati vel statuti excommunicationis sententia innodamus45.
—358→Caetera sunt in statu dubio.- (P. 357-359.)
Visitatores in Hispania, prior de Carrione et prior Sancti Ysidori.- (P. 369.)
Quia Hispania non fuit in hoc anno visitata, ordinant diffinitores ut hoc anno diligentius visitetur.- (P. 382.)
Quia visitatores Hispaniæ referunt, prout invenerunt, quod frater Bernardus de Blanesto, prior Sancti Isidori, est de incontinentia multipliciter diffamatus bonaque dicti prioratus fere dilapidavit totaliter et consumpsit et bona immobilia ad tempus non modicum obligavit et falsarius esse monetæ est publice diffamatus et propter contumaciam suam est a camerario Hispaniæ excommunicatus et, citatus per dictum camerarium ad capitulum generale pœnam pro meritis recepturus, non venit, nec se aliqualiter excusavit et quia sic ducit vitam enormiter et publice dissolutam, propter eum totus ordo Cluniacensis in illis partibus diffamatur, ordinant diffinitores quod prædictus Bernardus apud Cluniacum perpetuo carceri mancipetur.
Cum autem visitatores Hispaniæ referant domos, prioratus et bona omnia Cluniacensis ordinis in illis partibus existentia esse fere destructa et penitus desolata, relinquerunt (sic) dispositioni domni abbatis ut super his cum Dei adjutorio apponat remedium quod potuerit et viderit apponendum.- (P. 403.)
Visitatores Hispaniæ, de Nagera et de Columbario priores.- (P. 404.)
Visitatores Hispaniæ, de Carrione et de Ratis priores.- (P. 417.)
—359→Quia in domo de Vimeriis est multitudo onerosa præbendariorum, propter quam domus est quamplurimum aggravata, præcipiunt diffinitores priori dictæ domus quod pro posse dictos præbendarios studeat removere et quod ipse seu aliqui de ordine sine licentia domni abbatis non faciat aliquem præbendarium in futurum et si facti fuerint pro non præbendiis (sic) habeantur46.
Quia domus de Valle viridi et domus de Sancta Columba per duos nobiles detinentur et propter eorum potentiam ordo non possit recuperare, scribat domnus abbas regi Hispaniæ quod placeat sibi dictos nobiles inducere ad dimittendum loca illa; propter occupationem quam dicti nobiles faciunt, servicium divinum non fit ibidem, nec alia prout in religiosis locis extitit consuetum.
Iterum quia in istis domibus et in multis aliis quas tenent multi nobiles in Hispania, propter eorum malam administrationem seu occupationem depereunt jura dictarum domorum, scribat domnus abbas dicto domino regi eo modo quo poterit meliori.
Quia domum Sancti Isidori quidem (sic) miles detinet occupatam, præcipiunt diffinitores camerario Hispaniæ ut dictum prioratum ad jus et proprietatem ordinis revocet, et si hoc facere non poterit, faciat quod conventiones habitæ inter domnum Jacobum de Portu et dictum militem observentur eo modo quo poterit meliori.
Quia domus de Nazaray et domus sibi subditæ temporaliter sunt destructæ, apponat domnus abbas consilium quod sibi videbitur apponendum.- (P. 424.)
Visitatores in Hispania, de Bordino et de Ratis priores.
Ad visitandum domum Castricerrensem in Catalonia, sacrista Arulensis47 et eleemosinarius ejusdem loci transmittantur.- (P. 432.)
—360→Quia quidam secularis presbiter tenet claves bladi et vini prioratus de Valle viridi et redditus recipit quasi omnes nomine cujusdam militis qui non vult etiam sufficienter priori et monacho dicti loci ministrare necessaria ac idem miles quod est residuum, completa annata, sibi vult applicare, prætendens quod sibi quidem visitatores hanc potestatem dederunt, revocet hoc domnus abbas, ut melius viderit faciendum.
Prioratus de Salamantica est in malo statu et non sunt ibidem nisi prior et duo monachi, et hactenus consueverunt esse duodecim. Sed fuerunt et adhuc sunt possessiones dictæ domus fere medietas, aliqua, ad vitam, aliquæ, ad longum tempus per prædecessorem prioris qui nunc est, obligatæ. Apponat domnus abbas consilium quod viderit apponendum et idem faciat de pluribus aliis prioratibus quorum plures possessiones sunt similiter obligatæ.
Quia plura obligata inveniuntur in domibus de Palumberio et de Sancto Landerio48 et Naggera aliqua ad vitam unius personæ, aliqua ad vitam duarum vel aliqua plurium personarum per priorem qui nunc est de Naggera, qui aliquas negat se fecisse et alius confitetur coram diffinitoribus evocatus, sed aliquas causas praetendit de quibus non potest ad presens constare cum per visitatores non fuisset in visitatione prædictorum citatus, diffiniunt diffinitores quod per visitatores anni futuri, dicto priore de Naggera vocato, diligenter inquiratur veritas de prædictis et diffinitoribus capituli generalis proxime futuri referatur; ad quod idem prior de Naggera personaliter veniat recepturus exinde quod justitia suadebit, et quia suspectus ex praedictis habetur, inhibent diffinitores dicto priori interim omne genus alienationis et obligationis et quod super hoc caveat camerarius Ispaniæ; ne contra hæc aliqua fraudulenter vel malitiose committantur.
—361→Item cum ex receptione portionariorum seu juxta vulgare Yspanorum loquium rationarons grande onus et periculum imminet prioratibus camerariæ supradictæ; item quia pro magna parte quilibet prior absque causa aliquotiens sub signo vilis personæ alicujus notarum, aliquotiens sub sigillo proprio bonæ; possessiones, dominia ad vitam unius aut plurium personarum obligant et tradunt sub certis aliis causis et titulis personis secularibus et potentibus non sine magno dispendio, damno et prioratuum detrimento, diffiniunt diffinitores quod talia de cætero non fiant sine magna necessitate cum consilio camerarii et assensu.- (P. 448.)
Visitatores in Hispania ex causa, camerarius et Sanctæ Agathae de Civitate Roderici priores (sic).- (P. 452.)
Cum sacrista de Esquarioue acceperit et vendiderit tresdecim quintalia de cupro cujusdam campanæ fracte ejusdem ecclesiæ, ignorante illo qui custodiebat cupram, diffiniunt diffinitores quod dictus sacrista dictum cuprum infra annum restituat sub pœna amissionis beneficii, et ad hoc per priorem suum efficaciter compellatur, cum de culpa per visitatores sit punitus.
Cum prior de Polumberiis dederit tres prebendas contra statuta ordinis, diffiniunt diffinitores quod dictus prior dictas donationes præbendarum, si fieri potest, sine magno scandalo revocet et de hoc quod fecit, si venerit ad capitulum, per domonum abbatem puniatur, sin autem per visitatores anni futuri vel per camerarium puniatur.
Cum prior de Nagera a tempore quo tenebat domum de Polumberio, multa loca et bona et redditus ipsius domus laicis ad vitam unius personæ, duarum vel trium successive alienaverit et vendiderit; item cum idem prior loca et redditus domus Sti Bauduli quam tenet et dicti prioratus de Nagera vendiderit et obligaverit diversis creditoribus et bona dictarum domorum dilapidaverit, nec providet conventui in necessariis et male regit temporaliter, et referunt visitatores, adeo quod, nisi celeriter remedium apponatur, —362→ dictæ domus destruentur, diffiniunt diffinitores quod domnus abbas de dictis domibus ordinet prout viderit faciendum, maxime cum idem prior super præmissis fuerit citatus per visitatores personaliter, ut ipse veniret ad capitulum generale, pœnam pro meritis recepturus.
Cum quidam monachus, Guillelmus nomine de Bernay, consanguineus prioris de Nagera, quoddam breviarium, quod erat in domo Sti Bauduli, secum apportaverit, ut referunt visitatores, diffiniunt diffinitores quod dictus monachus per domnum abbatem ad restituendum dictum breviarium compellatur.
Cum multa loca et multi redditus ordiuis sint detenta et occupata per laicos in cameraria Hispaniæ, diffiniunt diffinitores quod domnus abbas scribendo et supplicando regibus et baronibus apponat remedium quod viderit apponendum.
Cum prior Sti Romani obligaverit de redditibus suis usque ad valorem centum librarum, præcipiunt diffinitores dicto priori ut ad recuperationem dictæ obligationis sit sollicitus et attentus, si pœnam depositionis voluerit evitare.- (P. 464.)
Quia domnus quondam Jacobus de Portu, visitator tunc et vicarius in Hispania, domum Sti Isidori arrendavit cuidam militi Alverio Garsiæ ad viginti sex annos, qui dictus miles nec consum domni abbatis solvere, nec compositionem factam per ipsum et prædictum Jacobum voluit tenere, nec propter potentiam suam ad tenendum compositionem et solvendam censam potest cogi, ordinant diffinitores quod domnus abbas scribat militi ut censam solvat et compositionem servet.
Quia domus de Carrione patitur defectum in ædificiis, præcipiunt diffinitores priori de Carrione quod procuret, quam citius poterit, dicta ædificia reparari.
Quia prior Sti Columbæ de Burgis censam debitam domno abbati solvere noluit, nec visitatoribus in necessariis providere, et quia propter hoc citatus ad capitulum nondum venit, præcipiunt diffinitores camerario Hispaniæ quod domum prædictam —363→ Stæ Columbæ ad manum suam ponat et dictum priorem ad capitulum sequens mittat pro inobedientia puniendum.- (P. 485.)
Visitatores in Hispania, camerarius Hispaniæ et prior de Ratis.- (P. 488.)
Diffinitio capituli generalis anni 1309.
Dominicum de Gallinis49, priorem de Villa viridi, qui per simoniam dictum prioratum confessus est a camerario Yspanie recepisse, licet dictus camerarius inficiatur premissa, diffinitores a dicto prioratu removent et deponunt et in claustro Cluniacensi ipsum precipiunt remanere, penam pro demeritis recepturum, precipientes visitatoribus anni sequentis per quem camerarium premissa simonia facta fuerit diligenter inquirant et quod invenerint refferant ad diffinitores factum capituli generalis.- (Nouv. acq. lat. 2263, fol. 8.)
Quia prioratus Sti Zoili de Guarrione, secundum relationem visitatorum, est obligatus in trecentis libris parvorum turonensium, præcipiunt diffinitores priori dicta loci ut circa attenuationem dicti debiti invigilet et laboret. Cætera sunt in bono statu.
Quia domus St Mariæ de Nagera, quam tenet cardinalis, spiritualiter et temporaliter multa patitur detrimenta, videlicet quia ædificia sunt fere omnia ruinosa, vineæ sunt incultæ, monachis, licet non sint nisi septem, cum consueverint esse triginta, in victualibus minus bene providetur et dictus prioratus est etiam pro quingentis libris turonensibus obligatus, ordinant diffinitores quod domnus abbas scribat et supplicet dicto cardinali, prout —364→ viderit melius expedire, ut in dicta domo apponat remedium opportunum.
Quia domus Sti Isidori, quam tenet Alvarus Garsiæ, miles, usque ad viginti sex annos, est temporaliter et spiritualiter in malo statu, quia monachis male administrantur necessaria, et ædificia sunt omnino ruinosa, nec dictus miles vult solvere censas et vicesimas prout debet, ordinant diffinitores quod domnus abbas super hiis apponat remedium, prout viderit expedire.
Quia prioratus de Villa franca est in malo statu temporaliter, videlicet quia ecclesia, claustrum et refectorium totaliter corruerunt, nec prior facit ibi residentiam personalem, ordinant diffinitores quod domnus abbas præcipiat camerario Hispaniæ, ut prædictum priorem cogat ad residentiam personalem faciendam et ad ædificia pro viribus restaurari et duos præbendarios, quos ibi propria auctoritate instituit, studeat revocare, nec de cæctero præsumat talia attentare.
Quia in prioratu de Palumberio, quem tenet quidam armiger, solebant esse duodecim monachi, et non sunt modo nisi quatuor, et locus est in malo statu, ordinant diffinitores quod domnus abbas apponat super hiis remedium, prout viderit expedire.
Quia in prioratu de Valle viridi, quem tenet Alphonsus Lupi per violentiam, jam sunt viginti anni, non sunt nisi dijo monachi, scilicet prior et ejus socius, cum tameu possent esse ibi septem, ordinant diffinitores quod domnus abbas præcipiat camerario Hispaniæ ut prædictum Alphonsum cogat vel inducat ad numerum monachorum modo debito augmentandum50.
Quia quidam armiger domini cardinalis tenet prioratum de Villa viridi, nec vult solvere censam et vicesimam, prout debet, apponat remedium domnus abbas quod viderit apponendum.
Quia prioratus de Salamantica est in malo statu propter culpam domni Simonis, quondam prioris dicti loci, qui bona monasterii fere omnia obligavit et campanam vendidit et taliter totum destruxit quod vix ibi potest unus monachus sustentari, ordinant diffinitores quod camerarius Hispaniæ corrigat dictum Simonem —365→ secundum ordinationem ordinis statutorum, nisi alias fuerit punitus vel correctus.
Quia prioratus Sti Bauditii est in malo statu, eo quod non est ibi panis nec vinum, et omnia bona monasterii sunt obligata per Jordanum monachum, qui per fraudem et falsas litteras ibi instituit se priorem, nec prior qui modo est potest ibi ponere remedium oportunum, præcipiunt diffinitores quod camerarius prædictum Jordanum, nisi punitus super hoc fuerit, ipsum punire ullatenus non postponat et priori dicti loci præbeant auxilium, consilium et favorem super rebus alienatis et obligatis recuperandis.
Quia prioratus de Badino, de Vimerio, Sti Martini de Junia non fuerunt visitati propter latronum et guerrarum pericula, scribat domnus abbas carnerario Hispaniæ ut dictos prioratus quam cito quo modo poterit visitet vel faciat visitari.
Cum frater Raymondus Ruffi diceret se priorem domus Castri Sarranensis, Vicensis diocesis in Catalonia, per quandam falsam litteram sigillo reverendi in Christo Patris domni Bertrandi, bonæ memoriæ, abbatis hujus loci, pront ipse Raymondus confessus fuit coram inquisitoribus a domno abbate deputatis, confitens etiam quod prædicta littera præter conscientiam dicti domni Bertrandi abbatis fuerit sigillata, et sic in dictam domum fuit intrusus, et est in spiritualibus et temporalibus ad tantam destructionem quod vix poterit restaurari, diffiniunt diffinitores quod omnes contractus, administrationes, adrendationes et omnia alia per talem intrusum a quinquennio facta et gesta, a quo tempore est data dictæ (sic) litteræ (sic) revocentur, et ex nunc revocant diffinitores, adeo quod sit irritum et inane quod fuit factura per ipsum in prædictis et remaneat prædictus Raymondus apud Clunuiacum correctioni et ordinationi domni abbatis, prout visum sibi fuerit expedire51.- (P. 506-508.)
—366→Quia visitatio Hispaniæ per unum solum visitatorem dicitur esse facta per domnum abbatem deputatum, camerario Hispaniæ per diffinitores præcedentis generalis capituli visitatore deputato, visitatione sibi commissa nec inchoata cum adjuncto nec completa, propter quod veritas status domorum et negotiorum Hispaniæ nullatenus potest sciri, licet prior de Vimeriis, deputatus per abbatem visitator, asserat totam Hispaniam per culpam camerarii in pessimo statu esse, et nisi celere remedium apponatur, detrimentum irreparabile sustinebit, et quia probi fratres de Varrione præmissa visitatori detexerunt, ut asserit, aliquos ab adminisirationibus suis amovit, et omnes quos suspectos habebat de præmissis a dicto prioratu dicitur amovisse, diffiniunt diffinitores quod domnus abbas in Cluniaco, in quantum poterit, de præmissis inquirat per camerarium veritatem et sufficientes personas in Hispaniam transmittat, qui de omnibus diligenter inquirat et domno abbati referant veritatem et reportent, camerario ex causa ubi domnus abbas jusserit remanente, quousque completa fuerit visitatio supradicta, omnibus administratoribus et monachis a monasterio de Varrione remotis pendente visitatione præmissa, ad status et locum proprium restitutis, nihilominus dicto camerario procuratorem mittente, qui eum de impositis defendere possit et quod justum fuerit pro eodem respondere.- (P. 521).
Quia domus de Vimeriis est in multis debitis obligata, et quidam monachus Stephanus, dictus Hasniers, tunc mansionarius dicti loci, nunc supprior de Villa franca, in ipso loco multipliciter de incontinentia diffamatus, in dicta domo de Vimeriis viginti et duas mappas altaris benedictas dicitur cepisse et vendidisse, diffiniunt diffinitores ut prior dictæ domus dicta debita solvat modo quam poterit citius meliori, et quod dictus Stephanus de —367→ prædictis excessibus per camerarium Hispaniæ puniatur et extra Villam francam sibi mansio assignetur.
Quia frater Petrus, qui se gerit pro priore de Bodino, furtive frangendo ecclesiam, accepit de thesauro ipsius ecclesiae quatuor tabulas textus evangelii valentes quinque marchas argenti, et unam casulam optimam cum sua stola et manipulo et impignoravit pro sexaginta libris portugalensium extra regnum, nec est spes de recuperatione prædictorum, diffiniunt diffinitores quod, cum sit præsens, capiatur et apud Cluniacum remaneat ad arbitrium illorum de ordine, secundum meritorum ejus exigentiam puniendus.
Quia domus Villæ viridis in multis patitur detrimentum spiritualiter et temporaliter, ordinet domnus abbas de dicta domo prout viderit faciendum.
In prioratu Sancti Martini de Junia sunt monachi de incontinentia multipliciter diffamati, utpote habentes uxores proprias ut laici. Diffiniunt diffinitores quod camerarius Hispaniæ personaliter accedat ad locum, tam enorrnem excessum puniat et corrigat eo modo quo poterit meliori.
Quia domus de Civitate Roderici est penitus quasi destructa, ædificia minantur ruinam et plura bona dictæ domus male sunt tractata et procurator prioris qui nunc est asserat hoc non esse per culpam prioris, diffiniunt diffinitores quod camerarius Hispaniæ inquirat de præmissis et veritate reperta, ipsum puniat et alias domnus abbas Cluniacensis dicto loco provideat secundum quod viderit faciendum.
Quia, ex quo recessit prædecessor istius prioris de Karrione qui nunc est, de Hispania, ibidem fuerunt procuratores domnus Simon de Chavennes, prior de Salamanticha, et domnus Rolandos, prior de Curta petra, qui super regimine dictæ domus computum non reddiderunt, nec provisionem sufficientem dictæ domui dimiserunt, diffiniunt diffinitores quod infra dies quindecim post publicationem præsentis diffinitionis coram priore Cluniacensi et in ejus absentia coram priore claustrali Cluniacensi personaliter intersint, priori de Karrione qui nunc est, super prædictis computum legitimum reddituri et petitionibus dicti prioris etiam quod justum fuerit responsuri; injungentes eisdem —368→ priori Cluniacensi vel claustrali quod praedictis partibus brevius quam potuerint aut potuerit, faciant justitiæ complementum.- (P. 541, 542.)
Visitatores in Hyspania, Sti Victoris Nivernensis et de Nazara priores.- (P. 578.)
Visitatio Yspanie facta per solum priorem Sancti Victoris Nivernensis, 1314.
Prioratus Sancti Romani de Pennis per istum priorem qui nunc est male tractatur et in tantis debitis obligatus, nisi celeri remedio succurratur, detrimentum irrecuperabile (sic) pacietur. Censas de duobus annos non solvit, nec providet monachis et portionnariis, nec moratur in loco, sed dimittit locum quasi destitutum et, ut dictum fuit michi, nunciatum fuit episcopo diocesano a clericis dicti loci ut veniret ad intrandum locum tanquam derelictum.
Prioratus de Vimenario in CCC libris portugalensibus est obligatus per camerarium qui nunc est, licet dictum prioratum invenisset quitum et liberum. Tamen prior qui nunc est laborat, quantum potest, ad solvendum et dixit quod si daretur sibi spacium de non veniendo ad capitulum per duos annos, redderet dictum prioratum quitum ab omnibus debitis et immunem.
Prioratum de Bodino tenet episcopus Tudensis et debebat tenere tres monachos de quibus onus vocabatur prior et accipiebat duplicem portionem et debebat facere ecclesiam et solvere domno abbati quolibet anno pro censu sex centos marbitinos bone monote et solvit totum de pejori moneta, nec in nullo tenet integram compositionem factam cum ordine.
Prioratus de Polumbariis fuit male tractatus per predecessores istius prioris qui nunc est et solebant esse ibi octo et plures monachi et modo non sunt nisi quatuor.
Prioratum de Valle viridi tenet quidam miles, nec permittit —369→ priori quod ordinet de temporalitate nisi per mandatum suum, nec providetur monacho, socio loci, de vestiario de quo posset se solum modo calciare, ita quod magnam paupertatem sustinet monachus illias loci.
In prioratu de Villa franca fui male receptus eundo, sed redeundo competenter. Nam prior, qui nunc, cum ipse securius posset venire ad me quam ego ad ipsum qui sciebat passus, qui nullo modo voluit venire, licet expertavi ipsum apud Carrionem per sex edomadas. Relatio monachi missi ad eum talis fuit et quod didici per priores et monachos convicinos suos quod ipse erat filius monachi, nec ducebat vitam honestam; tenebat in prioratu quamdam domicellam de qua procreaverat duos filios et ita sine verecundia erant in domo sicut esset uxor sua legitima et filii legitimi. Item didici quod camerarius arrendaverat sibi dictam domum pro mille et quinque centum marbitinis. Domnus camerarius impetravit sibi literam a domno abbate quod esset prior, tacita veritate quod esset filius monachi.
Apud Karrionem inveni quod camerarius obligaverat episcopo Coriensi52 quoddam harendamentum de domo de Tauro pro Xmilibus marbitinis; pretendens quod dictam obligationem fecerat ad solvanda (sic) debita sui predecessoris, et est; refutavit michi ospicium, nec voluit michi providere, ita quod oportuit quod jacerem in do[r]mitorio et famuli mei in villa cum equitaturis, et quia bestie mee erant fesse, steti ibi per tres dies ad expensas monachorum loci qui erant amici mei et noti, et dixit michi dictus prior coram omnibus monachis quod camerarius exhereditaverat locum et quod habuerat de antecessore suo plusquam duo milia marbitinorum et ciphum argenteum et mulam unam pro ducentis et LX marbutinis, quos oportebat ei solvere, et quod vendiderat cuilibet militi XXXVI sarcinas tritici pro tribus annis pro quibus receperat ducentos marbitinos et quod propter hoc multam paupertatem sustinebat.
Apud Sanctum Martinum de Junia non fui prope latrones, sed misi illuc quemdam monachum peditem et male vestitum ad in —370→ quirendum de vita et statu loci cum literis meis, in quibus maudavi priori quod veniret ad me ad reddandam (sic) rationem de censa vicesima et aliis juribus domni abbatis, ita inveni: de hospitalitate multum debet reprehendi, quia nullus monachus potest habere ibi lectum.
Nagera est tantis debitis obligata a longis temporibus et a militibus rapacibus oppressa, quia prior est ibi tanquam desperatus, nec habet unde possit solvere jura domni abbatis. Alios prioratus non visitavi propter latrones. (Original à la Bibliothèque nationale, Nouv. acq. lat. 2279, fol. 16.)
Art. 1.us Quia domus Sti Romani de Pennis spiritualiter et temporaliter penitus est destructa propter defectum prioris, diffiniunt diffinitores quod domnus abbas ordinet de domo prout viderit ordinandum.
Art. 2.us Quoniam reverendus Pater episcopus Thudensis, tenens domum de Bodino sub certa forma inter ipsum et domnum abbatem inhita, quam non servat, scribat domnus abbas predicto et ipsum studeat observare.
Art. 3.us Quia prior Sti Martini de Via multipliciter est de incontinentia diffamatus et est spurius, ut dicitur, nec non et quedam convencio inter ipsum et predecessorem suum est facta, que non videtur carero vitio simoniace pravitatis, eciam mediante camerario, ut dicitur, Hispanie, verum, verum (sic) quia ad plenum non fuit super hiis inquisitum et casus sint ardui, diffiniunt diffinitores quod visitatores auni futuri, vocatis evocandis, de premissis inquiraut plenius et diligentia veritatem.
Art. 4.us Domus de Nagera est in statu pessimo, quia onerata debitis, obpressa nobilibus patrie et alienacionibus et absque culpa prioris qui nunc est, sed monachi dicti loci sunt in culpa, utpote more secularium canonicorum viventes, singuli singulas portiones accipientes nimias. Item quia quislibet (sic) illorum —371→ tenet nimiam familiam, propter quæ dicta domus multipliciter adgravatur, quare diffinitores diffiniunt et præcipiunt ut per camerarium vel per visitatores ad modum aliorum de ordine vivere compellantur, et si quis inobediens fuerit, citetur apud Cluniacum penam pro meritis recepturus; prior vero circa attenuacionem debiti et exhoneracionem dicti loci det opus et operam eficaces.- (P. 597, 598.)
Visitatores in Hispania... (sic).- (P. 613.)
Visitatores in Hispania, camerarius et de Nagera priores (sic).- (T. II, p. 15.)
Visitatores in Hispania, de Villa viridi et de Salamantica priores.- (P. 29.)
Querelam suam coram diffinitoribus domnus Johannes de Rochevol exposuit, asserens se de prioratu de Civitate Roderici, quem, ut asserit, canonice possidebat, indebite, ut dictt, et injuste amotum. Præcipiunt diffinitores quod visitatores Hispaniæ anni futuri, vocato illo qui tenet domum prædictam, veritatem diligenter inquirant, et quod invenerint in proximo futuro capitulo referant, ut inde possit fieri justitiæ complementum.
Quia prior Sti Romani multas obligationes fecisse dicitur, nec specificatur quales sunt et etiam domus prædicta in malo statu esse dicitur, ordinant diffinitores quod visitatores anni futuri super prædictis obligationibus se clare et specificative informent.
Domus de Bodino, quam tenet domnus episcopus Tudensis, et domus Sti Isidori, quam tenet quidam miles, sunt in malo statu, nec prædicti pactiones habitas cum ordine observant, dictusque miles priorem Sti Isidori de domo expulit, ita quod in illa domo —372→ non est ausus venire. Ordinant diffinitores quod domnus abbas scribat prædictis episcopo et militi super istis et cum consilio camerarii Hispaniæ apponat remedium quod sibi videbitur expedire.
Domus de Nagera, referentibus visitatoribus et camerario Hispaniæ, est spiritualiter et temporaliter desolata et propinque perditioni parata, nisi celere remedium apponatur, quia ibidem non est prior qui residentiam in loco faciat, et domini terræ illius locum prædictum occupare nituntur, monachique dicti loci camerario Hispaniæ penitus existunt inobedientes. Quare ordinant diffinitores quod domnus abbas super hiis de remedio provideat opportuno - (P. 46.)
Visitatores in Hispania, de Sto Isidoro et de Vimeriis priores.- (P. 55.)
Quia visitatores Hispaniæ anni præsentis ad istud præsens capitulum non venerunt, nec relationem suæ visitationis visitatoribus transmiserunt, difiinitores diffiniunt quod dicti visitatores infra festum Sti Michaelis in poenam suæ contumaciæ suæque negligentiæ apud Cluniacum veniant per tempus in statutis domni Nicolai papæ in claustro moraturi et ibi per illos de ordine pœna debita nihilominus puniendi, nisi absentiam suam seu negligentiam suam legitime valeant excusare.- (P. 88.)
Visitatores in Hispania, de Sto Isidoro et de Sto Romano de Peunis priores.- (P. 88.)
Capitulumn generale anni 1322.
Quia, referentibus camerario Hispanie, de Carrione et de Nagera prioribus, una cum helemosinario de Carrione, litteratorie et sub eorum sigillis didicimus quod duo monachi, unus nomine Sansonetus de Pissiaco et alius nomine Hugo de Perrues, apportaverunt pro parte thesaurum et reliquias monasterii Sti Ysidori frangendo portas dicte ecclesie violenter et de nocte percusxitque —373→ dictus Sansonetus dictum priorem volentem eum corrigere et eciam dictus Hugo antea per potiones, ut dicitur, machinatus fuit in mortem prioris Ste Agathe defuncti, dum moraretur ibidem cum dicto priore defuncto, hiisque sic actis, dicti duo monachi illicenciati et sine licencia camerarii Hyspanie nec petita, nec obtenta, contra morem ordinis de Hyspania recesserunt ad partes istas declinantes, diffiniunt diffinitores quod per domnum abbatem et per alios de ordine qui eos capere poterunt, capiantur et tam diu detineantur et tute donec idem domnus abbas super hiis plane fuerit informatus et, informatione facta, faciat super hoc quod justicia suadebit.
Datum per copiam in capitulo generali anno Domini Mº CCCº, XXIIIº. Item fuerunt ordinati per diffinitores visitatores in Hyspania pro anno presenti de Nagera, de Civitate Roderici priores. In cujus diffinicionis facto per diffinitores capituli generalis et ordinacionis visitatorum testimonium nos frater Johannes, humilis prior major Cluniacensis, sigillum nostrum duximus apponendum. Datum et supra. (Original à la Bibliothèque nationale, Nouv. acq. lat. 2279, fol. 17, et ms. de la Chambre des députés, p. 110, 111.)
Hispaniæ et Angliæ visitationes non fuerunt hoc anno apportatæ.- (P. 110, 111.)
Visitator in provincia Hispaniæ, camerarius Hispaniæ.- (P.151)
Visitatores in Hispania, de Carrione et de Castro Sarraceni priores.- (P. 186.)
Diffinitio capituli generalis anni 1326.
Omnibus prioribus Hyspanie precipiunt diffinitores districte ut expensas de loco ad locum visitantibus annis singulis liberaliter —374→ et sine contradicione aliqua subministrent et quod monachos sibi commissos uti pannis lineis non permittant, et si in premissis negligentes extiterint, per camerarium Yspanie ad faciendum premissa juris remediis compellantur. (Nouv. acq. lat. 2263, fol. 39 v.º)
Visitatores in Hispania, de Civitate Roderici et de Sta Columba priores.- (P. 193).
Visitatores in Hispania, de Villa franca et de Valle viridi prioratuum priores.- (P. 222.)
De statu Hispaniæ certis ex causis nequievunt visitatores informari: propter quod diffiniunt quod per domnum abbatem ad illas partes personæ idoneæ destinentur, quæ super statu domorum et personarum dictæ camerariæ diligenter inquirant, et si quos alienatores possessionum et administrationum sibi commissarum invenerint et alias delinquentes, canonice et regulariter puniant ac cætera in melius studeant reformare, domni abbatis conscientiam ad præmissa celeriter et mature complenda, quia expedit, exhortantes.- (P. 251.)
De visitatoribus Hispaniæ domnus abbas ordinet juxta diffinitionis dictæ provinciæ tenorem.- (P. 255.)
Provincia Hispaniæ non fuit visitata per priores quibus dicta visitatio fuit commissa per domnum abbatem secundum diffinitionem capituli generalis nuper lapsi, nec dicta diffinitio debite executa. Diffiniunt diffinitores quod per futuros visitatores ad plenum dicta provincia visitetur et status provinciæ ad instans capitulum referatur debite, ut super relatione quam facient possit commode diffiniri.- (P. 259.)
—375→Visitatores in Hispania, de Morlanis et de Petrucia priores.- (P. 269.)
Visitatores Hispaniæ, de Collumberio et de Bodino priores.- (P. 285.)
Visitatores in Hispania, de Nagera et de Valle viridi priores.-(P. 296.)
Visitatores in Hispania, Sti Michaelis Zamorensis et de Morlanis priores.- (P. 308.)
Visitatores in provincia Hispaniæ, de Bodino et de Villa franca priores.- (P. 314.)
Visitatio Ispanie facta per de Villa francha et de Bodino prioratuum priores anno Domini Mº CCCº tricesimo sexto.
Primo et principaliter visitavimus Gualeciam, unde vicesima quarta die mensis desembris (sic) visitavimus domum de Valle viridi, unde predicta domus est in spiritualibus et in temporalibus in malo statu. Tenet eam quidam miles in posse suo; tenet ibi quendam sacerdotem clavigerum, qui ministrat priori et cuidam monaco et aliis personariis (sic) bona monasterii. Bona monasterii sunt data et alienata per priores militibus et scutiferis. Tenent partem predictorum bonorum per vim. Domus et claustram omnia sunt discoperti (sic) et porci et animalia laicorum jacent ibi et in claustro est stercus quemadmodum in stabulo. —376→ Ecclesia est male illuminata. Ibi vero non cantatur missa, nisi per quendam clericum qui tenet curam. Prior neque monacus non habent quid comedant, quia totum rapiunt mali homines et latrones. Prior posuit ibi tres porsionarios vel quatuor. Prior nichil reparavit in predicta domo.
Domus de Palumbario in spiritualibus et in temporalibus competenter est et in bono statu. Non sunt nisi tres monachi cum priore et unus conversus. Prior multum laborat pro monasterio, requirendo bona monasterii que fuerunt alienata per priorem qui fuit interfectus et data cuidara magno militi, cui dedit comendam monasterii et nutrivit ibi filium suum, propter quod monasterium fuit destructum. Item predictus prior, qui fuit interfectus dedit bona monasterii quibusdam scutiferis qui sunt vasalli monasterii et isti omnes tenent bene duas partes monasterii. Quidam tenent ad vitam duarum vel trium personarum, quidam vero ad tempus viginti vel triginta annorum.
Prior in requirendo bona monasterii predictis scutiferis et litiguando contra eos in curia regis stat in magno periculo.
Domus de Sancto Martino de Junia in spiritualibus est in bono statu, set in temporalibus est in malo statu, quia bona monasterii sunt alienata et data quibusdam militibus potentibus et aliis diversis personis, ita quod prior parum tenet de bonis predicte domus, ita quod ipse et monachi vivunt de labore manuum suarum, et quia sunt in terra sine justicia, oportuit quod priores invite et per vim darent bona predicte domus dictis personis potentibus predicte terre.
Domus de Bodino est in eodem statu, quia per vim predicte domus (sic) tenent naturales et potentes illius terre. Prior non tenet nisi solum coctum de Bodino et de illo habent suam partem mali homines et latrones. Prior non est ausus bona monasterii requirere, quia inferunt sibi minas ut interficiant eum vel faciant interfici, quia predicta domus est posita in terra ubi non habitant homines, set demones. Invenimus ibi tres monacos cum priore et duos sacerdotes laicos competenter divinum officium facientes. Est ibi quidam monacus, Frenandus Petri nomine, qui est de factis pessimis difamatus, ita quod relatu prioris et quorumdam aliorum fuit dictum quod predictus Frenandus Petri tractavit —377→ captionem prioris cum episcopo Tudensi, tali conditione quod poneret eum in prioratu. Item predictus monacus accepit filium cujusdam scutiferi ad nutriendum in cocto de Bodino, ad hoc ut prior non esset ausus sibi aliquid facere, et propter is tud venerunt priori et vasallis monasterii multa mala et multa dampna. Item refert prior quod predictus monacus tractavit sibi mortem cum quodam infantore, Johannes Alfonsi nomine, incitando alios malos homines contra priorem et monasterium. Item quod, anno preterito, quando fuit ad capitulum, disipavit sibi bona monasterii cum personis inhonestis. Item predictum monasterium est in magno periculo cum episcopo et ecclesia Tudensi et prior ducit causam contra eum coram cantore Auriensi53, quia predictus episcopus requirit procurationem in predicto monasterio et propter hoc prior est dampnificatus in magnis laboribus et expensis.
Domus de Vimerio, que est in reguo Portugualie, in spiritualibus et in temporalibus competentes est in bono statu. Sunt ibi multi porsionarii quod (sic) posuerunt priores qui fuerunt. Unde prædictus prior propter porcionarios est captus per domnum archiepiscopum Braguarensem54, quia ille prior, Frenandus Petri, postquam fuit depositus, fecit ibi duos porcionarios in dampnum et prejuriditium (sic) predicte domus, et quia prior nolebat eis dare rationem, acusaverunt eum apud archiepiscopum et fecerunt eum capi, pendente appellatione, in prejudicium nostri ordinis et privelegiorum (sic). Nos autem ivimus ad archiepiscopum, qui erat longe a Bracara civitate, per novem dietas et requirivimus (sic) eum cum magna i[n]stancia, et ipse acusando eum de multis malis respondit nobis quod ipse redderet nobis captum, cum articulis multis, quando fuiset (sic) Bracara, tali conditione quod duceremus eum captum ad domnum nostrum Cluniacensem. Item prior dixit et alii quod quando venerunt apud monasterium, invenerunt predictum Frenandum Petri intus cum multitudine armatorum dicendo quod pro literis domni abbatis neque pro ipso non faceret aliquid, set pro amore ipsius daret de bonis lanceatis (sic), quia ipse tenebat apellatum a domno nostro —378→ Cluniacensi (sic), ut dicebat, et inmediate oportuit dictum Guillermum priorem ire ad archiepiscopum et ad domnum regem Portugualie55 cum literis domni abbatis apud Lisbonam. Interim predictus Frenandus Petri vendidit et levavit totam novitatem frumenti et siliginis, favarum (sic) et ordei et linii et totam raubam predicte domus, scilicet cultras, pulvinaria, ladices (sic) et copertoria et alia utensilia dicte domus. Item quinque vacas et unum bovem et unum calicem argenteum duarum marcarum. Item post depositionem predictus Frenandus Petri dedit duo casaiia duobus porsionariis, me non stando. Item dixit predictus prior quod cum ipse non esset in monasterio, venit predictus Frenandus Petri cum quodam infantore, nomine Alvarus Guondisalvis, et intravit cum eo et gentibus suis et abstulit claves dispensatori prioris et expulerunt eum de monasterio et postmodum acceperunt boni vini duas cubas et septem vel ocio modia milii et panicii et secum levaverunt et deportaverunt porcos, guallinas et multa alia, et istud fuit in tempore caristie et propter hoc monasterium fuit dampnificatum in valore mille quingentorum maravitinorum portugualencium.
Nos non visitavimus prioratum de Ratis, quia nolunt recipere visitatores, quia domus est inmediate sub prioratu de Caritate56. Tamen fama est quod domus totaliter est destructa et tenet eam arendatam tezaurarius regis Portugualie. Item archiepiscopus Bracarensis retulit nobis quod rex Portugualie precepit sibi ut dictum priorem caperet, si veniret, quia dicebat quod apud regem est de administratione predicte domus quamplurimum difamatus.
Domus de Villa francha est in spiritualibus in bono statu. In temporalibus vero multa sunt alienata et data burgensibus et aliis personis, non culpa prioris qui nunc est, set predesesorum (sic) suorum. Prior qui nunc est recuperavit vineas, ortum, molendinum et alia multa bona. Quidam monacus, nomine Alfonsus Roderici, recesit (sic) a monasterio sine licentia et ivit moratum in prioratu de Zebrario57, et est inobediens, excomunicatus et —379→ iregularis et exibat de nocte extra monasterium sine licensia, ludendo de die et de nocte per tabernas. Fecit comiti sacrilegium in predicto monasterio per efusionem sanguinis et per reconsiliationem dicti monasterii dampnificavit (sic) priorem in valore viginti quinque librarum.
Visitatio Castelle. Domus de Civitate Roderici est in spiritualibus in malo statu. Non fit ibi divinum officium, quia non sunt monachi, nec calices, nec ornamenta ecclesie aliqua, non culpa prioris istius, set culpa prioris et monacorum predecesorum suorum. In temporalibus vero competenter est in bono statu. Prior bene laborat sirca (sic) monasterii reparationem. Tenet ibi quendam clericum qui ter in ebdomada celebrat ibi missam. Prior pustulis et fistulis tibiarum non potest equitare, nec ad presens capitulum interesse.
Domus de Salamantica in spiritualibus est in malo statu. Non fit ibi divinum officium, quia prior erat infirmus et suus monacus onartanarius (sic), et ideo non dicuntur ibi ore. In temporalibus vero, ut dicit prior et monacus, est in bono statu.
In domo Sancti Bauduli non est nisi solus prior et unus clericus et dicunt oras suas sicut possunt et prior libenter acciperet monacos si haberet. Non sunt ibi calices nisi duo de stagno. Prior emit ibi unam crucem et solebat esse quedam crux magna argentea et unus calix et totum istud vendidit quidam prior, Petrus Sobrini nomine, cuidam sarraseno de Valle oleti et iste Petrus Sobrini et quidam alter qui venit post eum, qui vocabatur domnus Huguo (sic), arrendaverunt et alienaverunt casalia, prata, terras et vineas et vendiderunt dolia predicti monasterii et omnia alia, ila quod in monasterio nichil remansit. Iste prior laborat in quantum potest in monasterii reparatione.
In domo Sancti Isidori est prior cum tribus monachis. Faciunt ibi divinum officium sicut possunt. Omnia vero ornamenta monasterii, calices, cruces, vestimenta et tezaurus ecclesie omnia sunt vendita et alienata per Johannem Sobrini, quondam priorem prædicti monasterii, et per Huguonem qui fuit procurator in predicio monasterio. In temporalibus vero est in malo statu, nam predicti predecesores istius qui nunc est vendiderunt cubas et alia que erant in monasterio et impignoraverunt biblias (sic) et —380→ privilegia christianis et judeis qui morantur in villa de Donhis58. Item predictus Johannes Sobrini et Huguo et alii qui fuerunt priores, alienaverunt omnia alia bona monasterii, videlicet prata, terras, vineas, aldeas, domos, casalia et omnia alia, ita quod in monasterio penitus nichil remansit. Tamen prior qui nunc est recuperavit aldeam Sancti Jacobi de Valle59, que erat data ad vitam trium personarum et ulterius erat arendata per triginta annos. Iste prior multa recuperavit de bonis monasterii et atenuavit multa debita que erant facta per priores. Iste prior qui nunc est laborat multum in recuperatione bonorum et monasterii reparatione.
In domo de Villa viridi non est nisi prior et quidam puer monacus et unus clericus secularis et faciunt divinum officium sicut possunt et minus suficienter propter defectum monacorum, non culpa priores, quia libenter reciperet monacos, si haberet. Prior fecit ibi quandam crucem copertam argento et unum calicem argenteum et recuperavit ibi libros qui erant impignorati per predecesores (sic) suos. Item prior non est ausus ibi facere residentiam propter malefactores et latrones. In temporalibus vero est in bono statu. Prior vero infirmitate et debilitate corporis depreensus excusavit se quod non potest ad presens capitulum interesse, ut nobis aparuit manifeste.
In domo Sancti Romani de Penis est unus monacus cum uno clerico et faciunt divinum officium sicut possunt, non sicut debent, propter defectum monacorum. Prior nec predecesor suus nichil invenerunt penitus in monasterio, quia omnia erant data et alienata per quendam priorem, Matteum nomine, et per Frenandum Petri, qui fuit prior dicti loci. Tamen prior iste tenet locum competenter in bono statu, nam ipso tenet ibi duo paria boum, oves, et atenuavit multa debita et recuperavit instrumenta que erant contra monasterium. Prior iste in reparatione monasterii est diligens et atentus. (Original à la Bibliothèque nationale, Nouv. acq. lat. 2279, fol. 18-20.)
—381→Prioratus de Valle viridi est spiritualiter et temporaliter desolatus. Regitur per quemdam militem et minas sufficienter facit injurare priori et cuidam monacho per quemdam sacerdotem secularem. Claustrum et domus indigent cooperturis; animalia jacent in claustro, indecenter illuminatur ecclesia. Prior et monachus ibidem non celebrant. Diffiniunt diffinitores quod supplicetur per domnum abbatem regi Hispaniæ60 quod dignetur compellere detentorem dicti prioratus, cum dictam prioratum teneat indebite ad restitutionem ordini faciendam et per camerarium prior et monachus ad serviendum Deo et celebrandum ibidem compellantur.
Referunt visitatores quod prior de Polumbario spiritualiter et temporaliter et in prosecutione recuperationis possessionum ad tempus longissimum per priores, prædecessores suos, alienatarum sufficienter se habet. Sollicitant ipsum priorem diffinitores quod in prædictis vigilet et laboret diligenter, ut incepit.
Prioratus de Sto Martino de Juvya spiritualiter, ut referunt visitatores, sufficienter regitur; temporaliter male, pro eo quia possessiones dicti prioratus alienatæ fuerunt per priores ad longum tempus; non retulerunt tamen quod culpa prioris qui nunc est. Diffiniunt diffinitores quod per camerarium, cum prior non sit presens, veritas an sit in culpa diligenter inquiratur et si reperiatur culpabilis, citet cum ad instans capitulum personaliter pœnam pro demeritis recepturum.
In priorata de Bodino sunt tres monachi cum priore, competenter divinum officium facientes, una cum duobus sacerdotibus secularibus. Per quosdam malos homines plures possessiones dicti prioratus detinentur occupatæ, propter quorum minas prior recuperare dictas possessiones non est ausus. Est ibidem quidam monachus, nomine Ffrenandus Petri, diffamatus et excitat episcopum Tudensem61 contra dictum priorem super occupatione —382→ dicti prioratus facienda, et dum alias dictus prior venit ad capitulum, idem monachus cum personis inhonestis bona dicti prioratus dicitur dissipasse. Diffiniunt diffinitores quod dictus prior in recuperatione dictarum possessionum efficaciter laboret et intendat sic quod in sequenti capitulo de diligentia sua constet, et quia dictus Ffrenandus Petri, prout prior qui nunc est de Vimeriis, significavit visitatoribus post liberam resignationem factam de ipso prioratu de Vimeriis per eundem Ffrenandum Petri, quondam priorem dicti prioratus de Vimeriis, recepit de facto duos prebendarios in eodem prioratu, qui plura dampna priori qui nunc est intulerunt et procuraverunt capi ipsum priorem per archiepiscopum Bracarensem, et quamdiu detentus fuit captus per eundem archiepiscopum, predictus Ffrenandus levavit et cepit et vendidit plura bona dicti prioratus de Vimeriis et plura dampna intulit priori qui nunc est, quia non constat ad plenum nisi relatione prioris de Vimeriis quod prædictus Ffrenandus prædicta delicta commiserit, fíat supra prædictis delictis diligens informatio per camerarium, et si reperiatur culpabilis, per eundem capi procuretur et secundum culpam suorum demeritorum punire non obmittat.
Referunt visitatores quod, licet prioratus de Ratis immediate subditus priori de Karitate, consuevit per visitatores ordinis Cluniacensis visitari, prior dicti loci visitatores recipere recusavit, et quod archiepiscopus Bracarensis dixit ipsis visitatoribus sibi præceptum fuisse per regem Portugallyæ ut priorem dicti loci caperet, si eum inveniret, et ex causa, item asserunt dicti visitatores ipsum priorem super mala administratione fore quam plurimum diffamatum, diffiniunt diffinitores quod per camerarium inquiratur, si dicti visitatores in dicto prioratu, [ut] consueverunt, visitant, et si prior prædictus ipsos recipere denegavit et si per informationem diligentem prior culpabilis sit repertus, citet eum personaliter ad instans capitulum generale Cluniacense, correctionem pro tanto excessu recepturum, et interim prior de Karitate super infamia et mala administratione veritatem inquirat et faciat quod justitia suadebit.
Prioratum de Villa francha referunt visitatores spiritualiter per priorem bene regi et plura per eundem priorem de alienatis —383→ per prædecessores suos recuperata fuisse. Est ibi quidam monachas, nomine Alphonsus Roderici, qui pluries dictum prioratum de nocte sine licentia, sectans tabernas, ludendo et plura alia delicta committendo. Diffiniunt diffinitores quod prior dicti loci in recuperando cætera alienata per prædecessores suos laboret cum electo et dictum Alphonsum Roderici pro suis demeritis punire non obmittat, sic quod cæeteris cedat in exemplum, et idem prior de diligentia commendetur.
In prioratu de Civitate Roderici est prior sine monacho. Deficiunt ibi calices et alia ornamenta ecclesiastica, non tamen culpa prioris qui nunc est, unde spiritualiter divinum officium minus sufficienter fit ibidem. Circa reparationem monasterii et in temporalibus prior est diligens et attentus, sed quodam morbo gravatus in tibiis non potest equitare. Diffiniunt diffinitores quod per camerarium monachus sacerdos mittatur ibidem moraturus et dictus prior de ornamentis ecclesiasticis necessariis ibidem ad celebrandum provideat oportune.
Sollicitant diffinitores priorem Sancti Baudeli quod in recuperando alienatas possessiones per prædecessores suos laboret cum effectu et de calice argenteo provideat eidem loco. Et cum non sit ibi monachus cum priore, licet duo monachi cum priore consueverint ibidem residere, diffiniunt diffinitores quod unus monachus sacerdos vel quo, si loci facultates suppetant, per camerarium ibidem mittantur moraturi.
Visitatorum relatione prior Sti Isidori in recuperando terras, prata, possessiones et alia bona alienata per prædecessores suos diligentiam adhibet, prout potest, et in ipso prioratu deficiunt omnino ornamenta ecclesiastica pro divino officio exercendo, quia alienata fuerunt per prædcessores suos. Sunt ibi tres monachi cum priore. Diffiniunt diffinitores quod circa recuperationem alienatorum diligenter perseveret et ornamenta ecclesiastica necesaria propter divinum officium procuret sic quod propter defectum ornamentorum divinum officium non obmittatur.
In prioratu de Villa viridi propter defectum monachorum divinum officium minus sufficienter exercetur, licet prior, ut asserunt visitatores, libenter reciperet cos, si sibi mitterentur, nec prior residet in dicto prioratu, timens de latronibus in immensum —384→ et infirmitate proprii corporis ad generale capitulum venire nequiverit, tamen temporaliter bene regit. Diffiniunt diffinitores quod dictus prior in dicto prioratu residentiam faciar personalem, quamdiu sino gravi periculo poterit residero et per camerarium mittatur sibi monachus sacerdos, cum deficiat ibidem de numero consueto, cui provideat, ut tenetur.
Prior Sti Romani de Pennis, prout referunt visitatores, possessiones alienatas per prædecessores suos diligenter recuperare procurat et debita attenuare non omittit et plura, instrumenta obligatoria annulavit. Diffiniunt diffinitores quod dictus prior in recuperando alienata nondum per ipsum recuperara laboret efficaciter.
Referunt visitatores prioratum de Carrione spiritualiter et temporaliter esse in sufficienti statu, sed elemosina fit ibidem minus plene, licet elemosinarius excuset se pro eo, quia quidam prædecessores sui alienaverunt ad longum tempus plures redditus elemosinariæ dicti loci. Diffiniunt diffinitores quod juxta facultates et proventus elemosinariæ prædictæ, ad rogandum elemosinam consuetam compellat camerarius elemosinarium dicti loci, et quia super certis injunxionibus factis per visitatores suppriori prioratus prædicti a quibus appellatum est ad domnum abbatem, terminet ipsam appellationem domnus abbas ut sibi videbitur expedire.
Prioratus de Nagera spiritualiter et temporaliter bene regitur per priorem et ideo est merito commendandus. Excusant se visitatores, quia post iter arreptum veniendi ad capitulum de pecunia sua fuerunt spoliati et ideo venire nequiverunt.- (P. 323 , 326.)
Visitatores in Hispania, de Salamantica et de Sti Romano priores.- (P. 336.)
In prioratu de Carrione non fit eleemosina consueta, culpa eleemosinarii, et domus et claustrum monasterii sunt destructa in valore ducentarum librarum turonensium. Diffiniunt diffinitores priorem laborare pro posse ad recuperandum destructa et eleemosinarium eleemosinam facere melius solito et prædictum —385→ priorem dictum eleemosinarium cogere ad suum officium debite exercendum.
In prioratu Sancti Romani sunt duæ partes beneficii alienatæ de tempore prædecessorum prioris qui nunc est. Prior qui nunc est pro recuperatione prædictorum diligenter laborat; boves et alia auimalia alias in prioratu suo non existentia suo tempore acquisivit. Exhortantur eum diffinitores quod sic de bono quod incœpit velit in melius continuare, quod de bono commendatus de meliori possit in futurum commendari.
In ædificiis et rebus aliis quamplurimis prioratus de Villa franca, sine culpa tamen prioris qui nunc regit, est non modicum aggravatus et sunt multa bona ad ipsum pertinentia ad vitas hominum alienata. Laboret prior in præmissis omnibus et maxime super recuperatione alienatorum, prout poterit et tenetur.
Prioratus de Valveldre et prioratus Sancti Vincentii et prioratus de Bodino, quem tenet D. cardinalis de Hispania62, et Sancti Martini de Juria sunt in malo statu in aliquibus; bona ad ipsos pertinentia propter guerras sunt consumpta et ædificia combusta; in aliis propter alienationes et oppressiones potentum et nobilium occupata et maxime in prioratu de Bodino. Nullum bonum fit ibi, nec ibi aliquis monachus commoratur, et in prioratu de Valveldre est monachus, nec tamen dicitur, nec fit divinum officium ut deceret. Monachi et etiam priores per episcopos et laicos capiuntur et coguntur coram eis de ipsis conquerentibus respondere. Diffiniunt diffinitores ut super hoc per domnum abbatem vel camerarium Hispanæ apponatur remedium modo quo poterit meliori.
Prioratus Sancti Vincentii de Salamantica commendari potest, quia laudabiliter administrat.
Prioratus Sanctæ Agathes per regem Portugaliæ penitus est destructus et ideo prior non potest facta sua facere.
—386→Licet prior Sancti Isidori laboret fideliter et in curia regis et alibi pro bonis dicti prioratus perditis recuperandis, adhuc tamen dictus prioratus sine sua culpa est in malo statu et magnis debitis aggravatus. Quare dictus prior in recuperandis perditis et in aliis dicti prioratus commodum tangentibus laboret utiliter ut incepit.
Prior de Nagera laudabiliter administrat et se gerit in spiritualibus et temporalibus, sicut decet. Verum cum contra quamdam potentem dominam magnum habeat litigium in curia regis Hispaniæ, diffiniunt diffinitores quod domnus abbas scribat et suas litteras dirigat gratiosus illis erga quos litteræ poterunt proficere, quos idem prior nominabit.- (P. 352, 353.)
Visitatores in Hispania, de Polumberiis prior, de Sto Baudeolo prior.- (P. 360.)
Visitatores in Hispania, de Ratis et de Sto Baudeolo priores.- (P. 389.)